Latin
153
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 153
Unproofread scanNot analysed yet
At qui moderato victu quieti se trayGoogle tradidere, ea parte animi in qua ratio &con silium consistit alacri atque erecta, corpore verò nec inopia defecto, nec satietate affluenti oppresso, tunc eueniet, vt mens eluceat, &se ve getam acremque ad somniandum praebeat, ac visa tranquilla &veracia occurrat. Cuicunque enim operi interdiu homo intentus est, &occupatur, resoluto in somnum corpore, retractat, secumque versat atque agitat. Quod cuique pro suo vitae instituto euenire, hoc venusto carmine commonstrat Claudianus: Omnia quae sensu voluuntur vota diurno, Tempore nocturno reddit amica quies. Venator defessa thoro dum membra reponit, Mens tamen ad syluas &sua lustra redit. Iudicibus lites, aurigae somnia currus, Vanaque necturnis meta cauetur equis. Gaudet amans furto: permutat nauita merces: Et vigil elapsas quaerit auarus opes. Me quoque Musarum studium sub nocte silenti Artibus innumeris sollicitare solet.