Latin
152
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 152
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium genera contrita, vinoque exhibita, dolorem colicum compescunt, ac calculum qui renibus infixus est, terunt ac comminuunt, non solùm grauitate &pondere, vt quidam existimant, sed insita quadam vi, qua humorum collectionem dissipant, ac discutiunt. Carpionis triangularis lapis tritus, sanguinis è naribus profluuium sistit ac cohibet, astringendi ratione, quod etiam gustu percipis. De somniorum euentibus, &quatenus obseruanda, ijsque adhibenda fides. Cap. XXXI. Vum olim incredibili superstitione ac vanitate somnia obseruare, iisque fidere atque assensum adhibere soleant homines, Deus Opt. Max. qui neminem torqueri voluit anxiis dubiisque rebus ac fallatibus, quę animae tranquillitatem perturbant, vetuit ne quis in his obseruandis esset curio sus, ac temerarias interpretationes confingeret, euentusque ambiguos comminisceretur. Huiusmodi enim imposturis nonnullos desci scere à Deo, atque ad impios cultus deuolui. Quòd si Deus in somno mentes nostras in exquirenda illius voluntate oscitantes vellicat, animisque nostris salutaria, quaeque illius verbis ac doctrinae consentiunt, inserit: magni ea momenti esse conuenit, summaque veneragle neratione amplectenda: iis enim indicat, quid exigat, quidve à nobis praestari velit, eorum quae vel illius splendorem illustrant, vel quę ad nostrum commodum, proximique emolumentum spectant. Caeterùm illa etiam excutere atque obseruare fas est, nullaque lex vetat, quae in naturalium rerum ratione consistunt, sic tamen vt non fixè ac stabiliter illis insistamus: quum plerumque coniecturae optatum euentum non consequantur. Imaginationes siquidem, &quae per quietem simulachra menti obiiciuntur, ex spirituum vapo rumque concursu atque agitatione excitantur: qui si crassi sint densique ac copiosi, aut nulla insomnia animo obuersantur, aut confuse &obscurè ea mens discernit ac diiudicat, quod in temulentis sit, aut quos arctus somnus ex lassitudine opprimit, quo fit vt somnia plerumque turbulenta sint, atque obscura. Quum enim, vt Cicero ex Platonis sententia differit, ea pars animi quae rationis est particeps somno sopita langueat, atque altera pars immoderato potu ac pastu sit obstupefacta, visa quaedam obijciuntur tetra atque immania vt cum aliquo misceri videatur, feras, hominesque trucidare, atque impiè cruentari, mul taque facere impurè cum temeritate atque impudentia.