Latin
PRAEFATIO
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 16
Unproofread scanNot analysed yet
Sic vbi aegroti longis morbis conflictantur, non admodum difficilem aut refractarium praebere me soleo, in iis admittendis quę summa auiditate ac quodammodo blandimentis, tum velut precario exposcunt, quum impensè ea cupiunt, magnaque alacritate atque auidè assu munt, vt excitato calore naturali, insitisque facultatibus iritatis atque excitis, concoqui infixos corpori humores contingat ac meatibus reclusis dissipari. Itaque ex Hippocratis autoritate, nonnunquam aegrotis gratificari studeo, ad eaque mussare ac conniuere, quae non magnam noxam corpori inferunt. Siquidem vt is ait) Paulò deterior cibus &potus, modò suauior, meliorib. quidem, sed minus suauibus praeferendus. Quaecunque enim sapidiora sunt, palatoque gratiora, &facilius concoquuntur, &plus alimenti adferunt, quòd auidè auidè summaque voluptate ea ventriculus am plectatur. Sic noui, qui ex haleculis, quas arengas nostri vocant, crudis etiam, recensque mari exemptis, quartanas, erraticasque febres discusserunt. Sic in deploratis morbis, quique ad summum prauitatis adaucti sunt, auidam illam appetentiam non magnoperè formido: neque enim in illis admittendis, quorum fla grant desiderio, me aut contentiosum aut obstinatum praebeo: sed adhibito delectu, praescriptaque vtendi ratione ac modo, catenus haec illis admitto, quatenus non offectura valetudini confidam, morbumque expugnatum iri conijciam. Huiusmodi enim acrimonia,