Latin
17
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 17
Unproofread scanNot analysed yet
edendique cupiditate acuitur atque extimulatur naturę vis &potentia paulò antè sopita, collectisque viribus morbum impetit alacrius. Sic morbum morbo, vt clauum clauo retun dimus, maloque nodo malum adhibemus cuneum: quod ipsum nemini absurdum videri debet, quum in quibusdam morbis febrem sponte excitemus, qui aliâs futuri erant deplorati. Sic noui, qui ex subito hostium incursu, incussoque inopinato timore, quartanam depulerunt. Sic apud nos morbus popularis, qui aliquot milia absorpserat, ex orta repentina Oceani inundatione, confestim consilescere, prorsusque saeuire destitit.