Latin
169
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 169
Unproofread scanNot analysed yet
Qua de re exorta est prouerbialis sententia apud Belgas, Omnia festinanbyGoogle nantius procedunt, Het ghaeter al voor sijn iaer alleene. Quo designant, praeter solitum. contraque communem temporis cursum, rerumque ordinem ac rationem pleraque eue nire aut perfici, desumpta translatione ab infantibus, qui necdum exacto anni curriculo pedibus insistunt, nulliusque fulti adminiculo hinc inde discursitat, quod postmodum languidè perficiunt, atque ab incepta incedendi consuetudine desistunt. ¶Alimenta aliquando vitiari ac venenati aliquid contrahere ex bestiolarum insessu incubituque. Denique humanis corporibus ex diffusis in illa sordibus simile quiddam innasci, nempe mures, sorices, glires, ranas, rubetas, eiusque rei exemplum, Cap. XL. ON solùm vitiosi virulentique humores ex corruptis alimentis corporibus innascuntur, sed praeter aliquot lumbricorum differentias varij quoque generis animalcula in viscerum latibulis pullulant. Obseruatum est enim nostra memoria dissecto mulieris cuiusdam corpore bestiolas exemptas soricib. muribusque non absimiles, quas natura ex for dido aliquo excremento, quo alimenta erant imbuta, produxisse videtur. Calor siquidem natiuus in materiam illam elaborandam occupatus, non aliam speciem quàm pro subiectae materiae ratione effingere potest: itaque insita vis naturae sui generis animalculum efformat, ac molitur, humida illa substantia opi sici obsequente ac sequaci. Compertum est enim, animalcula domestica, catellos, feles, mures, sorices qui nobis glires dicuntur, quum passim oberrant, cellasque promptuarias depopulantur, aliquando excremento seminali commaculasse esculenta, quę quum homines à sordibus non abluant, vel fructibus arbuteis putamina membranasque ambientes non adimant, ex illa vligine quae cibariis incumbit, dapesque polluit, ac foedauit, tale quiddam progeneratur. Quòd si ex putredine limaces, cochleae, mures: ex fimo bubulo scarabaei, fuci, vespae: ex aëreo madore, humoreque rossido erucae, papiliones, formicae, locustae, cicadę progerminant: cui absurdum videri po terit, in corporibus hominum ex simili causa tale quiddam generari? praesertim quum efficacior hic ratio subsit, quę huic rei causam prębet ac seminarium. Illa siquidem iam memorata ex putrilagine, non semi, licet illi facultate &viribus respondeat, connataque sit atque affinis, pullulascunt. Ista verò quae in humani corporis latebris animantur, ex vitali humore, viuoque animante profluxerunt. Non itaque alienum à ratione, aut anile videri debet hoc quod tractamus paradoxum, quum tam multa conspiciamus ἀυτόματα, hoc est, sponte, nulloque animantis congressu ac concubitu enata, idque ex humore quem circumfusus aëris calor spiritu vitaque imbuit. Quàm numerosa enim praeter immen es terrarum tractus spatiosissimi altissimique Oceam gurgites piscium genera profundunt, atque in hominum commoditatem vsumque proferunt? Nihil enim mari foecundius, quòd crassioris sit substantiae, ac spiritu calorifice vndique suffusum.