Latin
170
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 170
Unproofread scanNot analysed yet
In quo quum multa ex semine, tum pleraque nullius paris complexu atque adminiculo propagantur. Sic testates omnia primùm ex limosa vdaque vligine na scuntur, tum omnes lubrici pisces, pręsertim anguillae, quae postmodum mutuo coplexu multa sui generis examina procreant. Aphis minutissimi pisces ex spuma maris apud Batauos copiose generatur, vbi post diuturnas siccitates copiosi imbres ingruunt. Siquidem quum ostia Mosae ac Rheni assiduo Oceani influxu salsescant, aestiuis praesertim mensibus, flumina illa affluenti pluuia diluta atque irrigata pisciculis huiusmodi vndique scatens qui vbi grandescere incipiunt, inito complexu posteritati insistunt. Quum itaque multa atque admiranda natura rerum, cuius vis Dei munere vndique diffusa est, moliatur: nemo anile delirametum existimet, prodigiosa quaedam in corporibus effigiari, quum ligno vermiculanti ac carioso, multisque rebus inanimis teredines agilesque vermiculi innascantur, quod ęstate in caleis, multisque eduliis perspicimus quę vermibus vndique scaturiunt. Adde quòd ex sordidis hulceribus ac vomicis, vnguium, pilorum, testarum, ossiculorum, lapidum fragmenta eximantur, ex humorum putridorum concretu coalita: quin &vermiculos caudatos, atque insolita forma bestiolas vomitu eiectas nouimus, praesertim in his qui morbis contagiosis oppressi erant, in quorum lotijs multoties innatare conspexi minuta animal cula formicis affinia, aut ijs pręsertim qui aestiuis mensibus in aqua coelesti volutari conspiciuntur, quorum nemo non morbo Neapolitano, lueque Venerea foedè erat contami natus. Huc itaque spectat narrationis nostrę series, ne quis incircumspectè, nulloque delectu cibos ingerat sordidos, nec ab iis quae foris accidunt expurgatos, ablutosque. Quod quum plebeij negligant, scabie &pruriginolis pustulis infici solent, multisque vitijs ac cutis affectibus deformari. Neque enim eo conspiciuntur corporis habitu &constitutione, ea formae dignitate, iis naturę dotibus, ea inY ij genij Digit genij dex teritate, nec denique valetudine tam inculpata, qua Patricij ac generosi plerique, qui nihil mensae inferri patiuntur, ne panem quidem primarium, nisi extima crusta accuratè deputata, reliquoque eduliorum apparatu exquisitè decetique mundicie instructo.