Latin
18
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 18
Unproofread scanNot analysed yet
Ingruente enim externo aliquo tumultu humorum col lectiones dissipari, ac morbos oborta critica euacuatione mitescere, ac sedari contingit. Atque hinc est, quòd ὑδροφόβους, hoc est, qui ex canis rabidi morsu &aquam appetunt &reformidant, inopinato subitoque impulsu aquis immergimus, ac metum metu discutimus. Nonnullos frigidis morbis oppressos irritamus, atque vt incandescant, efficimus: quò excitato calore natiuo, crudi frigidique humores concoquantur, ac natura ad expugnandum morbum incitetur. que Semen conferre mulierem, totiusque operis esse consortem. Caput. VI. Vanqua virile semen cumprimis effi cax, agentis motusque ac generationis principium existat, semen tamen conferre mulierem, atque efficaciter procrea tione foetus adminiculari, solidis rationibus commonstrari, validisque argumentis conuinci posse video. Primùm frustra illis indita forent vasa seminaria, testesque annexi genitales, si excremento seminali destituta mulier quàm minimum conferret, prorsusque esset asymbola. Quum autem nihil temere natura sit mo lita, necesse est ad seminis vsum, ac propagan di facultatem fabricata esse, suisque sedibus ac locis collocata, cùm testes, tum seminis concepta dibzy G Google ceptacula, quorum vis ac natura est, spermati vim foecundam, ac prolificam suppeditare. Nec ad conuincendum quicquam adferri potest validius, quam quòd obseruemus magnos suboriri morbos, saeuaque excitari mulierculis sym ptomata, nisi semen concubitu iritatum profluat.