Latin
189
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 189
Unproofread scanNot analysed yet
Raphanus quę Antonomatice Radicula di citur, primis mensis inferri debet. Sic enim edendi auiditate incitat, ac stomacho minus efficit. Quocirca culpandi sunt nostrates, qui peracta propemodum coena aut pradio illam esitant. Sic enim melius perfici concoctionem sibi persuadent, quum ventriculo infesta sit, nisi aqua saleque conspersa cibo praemittatur, alioqui graues halitus, ructusque nidorosos ac subolidos excitat. Quòd si ex ea dissectam particulam vino immergas, confestim foetorem contrahit ac graueolentiam. Ferro rubiginem euestigio adimit, illique splendorem conciliat Oleum Tartari, quod ipsum etiam lentigines emaculat in facie, omnesque pustulas foedas, quae frontem, men tumque deformant, abolet vi abstersonia. Caphura aquae coelesti commixta, illam à putredine tuetur ac pręseruat odoris fragran tia. Similiter &myrrha, atque Agalochum vulgò lignum aloes. Succus quoque Cyrenaicus, qui vulgò Benzoi vocatur, Styrax calamites in ar cenda à rebus putrilagine, efficacissima sunt. Omnes siquidem vitiatos halitus, auramque pestiferam abigunt, atque ambientem aërem, qui ferè putredinis causa existit, puriorem red dunt, effluxu grato ac suaui, qui ex calida sic caque qualitate emanat. Thitimalli, cuius septem numerantur diffe rentiae, succus lacteus verrucas delet vi adurenti &caustica. Siquidem ob intensam cali ditatem ac vim penetrantem, radicem arescere facit: quo facto mox vt scabra quędam crusta decidunt. Pari ratione Hermodactylus ac Sa nina in puluerem redacta, atque oximeliti scylliticae, vel succo Calendulae commista, clauos callosque abolent etiam in partibus pudendis, quum à foedo concubitu contracti sunt. Aestiuis mensibus ne vinum in congiis citò vappescat, aut calore perfundatur, sed inter propinandum frigescat, in labro aqua gelida oppleto collocentur vrcei, aut capaciora pocula, deinde Sal nitrum vulgò Salpeter insternatur: tanta frigiditate vinum imbui contin get, vt eam vix dentes toleret. Huius autem qualitas illum in bombardis strepitum efficit: nullo autem sonitu, nec tam valide explo di glandem continget, si is eximatur. Siquis dilutius bibere instituit, ac consultum existimat, vinum plus satis meracum infusa aqua mitigandum, non id inter edendum moliri debet, sed sesquihora antequam sit accubiturus. Sic enim coalescunt inter se liquores, nec repugnanti qualitate concoctioni resistunt. Vulgari siquidem more diluta, tentant caput, ac rugitus flatusque excitant. Acerba quoque vina ac subaustera dulcibus non commiscenda, nec rubrum can dido.