Latin
190
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 190
Unproofread scanNot analysed yet
Negotium enim facessunt ventriculo diuersarum qualitatu alimenta: quum aliud prope rantius, aliud tardius in habitum corporis rapiatur. Quapropter hunc delectum habendum suadeo, vt in prandio album assumatur, in coena verò rubrum. Albu siquidem promptè delabitur, ac venas meatusque vrinarios peruios efficit, ac dilatat: rubrum verò modò generosum sit, plus alit, sed astrictionis est particeps. Quod si in eadem mensa vtrumque propinetur, semper album rubro pręmittatur. Quum autem diluen di vini ratione non penitus negligendam censeam, tum illud Plutarchi mihi semper arrisit: Vinum in tempore modicè bibendum potius, quam aqua diluendum, deperit enim infusa aqua. Castaneas si quis volet conseruare intactas, nuces basilicas ex iuglande collectas inspergat. Omnem siquidem vliginem atque humore excrementicium qui cariosas eas efficit, atque euanidas Dis nidas absorbent, situque obduci prohibent. Est em eius naturę nux regia vt exsiccet, humoremque depascat, vnde salubriter tonsillis, vuulae, omnibusque gutturis vitiis adhibetur, in quem vsum Diacaryon, hoc est ex nucibus antidotum conficitur, quod omnes à capite fluxiones sistit ac reprimit. Et quonia venenis resistunt, ac venenati aëris contagia discutiunt, compo sitio diatessaron à veteribus excogitata est, quę recipit Nuces binas ac totidem ficus, folia rutę viginti, aliquot salis grana, quę contrita siquis ieiunus sumpserit, eo die à venenis morbisque contagiosis futurus est immunis. Cepe pręter omnium stirpium naturam decrescente Luna augescit, atque incrementa sumit, crescente minuitur. Id eò sit, quòd Luna immodico illam humore strangulet: quum enim natura succulentum sit, vt omnia bulbacea, ac natiuo succo abundè perfusum, Luna crescens humore quidem illi adauget, sed calorem imminuit, qui potissima causa est, vt incrementa stirpes capessant. Eadem ratione enormiter pingues &obesi steriles sunt, nec progenerant, quòd calore destituti sunt, qui excrementum seminale foecundum efficit ac prolificum. Atque hinc est que cepe, aloen, acetabulum, croci radice, seillam, porrum, compluraque alia natiuo succo turgida in carnario laquearibus affixa progerminare perspicimus: quum enim succo af fatim imbuta sint, calore tantùm opus habent, vt prosiliant, ac se proferant. Febres quę homines edaces efficiunt, diutur nę esse solent, itaque mihi semper visum est melius siticulosos esse febricitates qui famescere. Illis . n.