Latin
191
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 191
Unproofread scanNot analysed yet
quum ex flaua bili febris accendatur, affusa humoris copia, sudoreque excitato facilè mitescunt: istis qui ad cibum auidi sunt, ex hu more melancholico, atque acida salsaque pituita febris excitatur: quibus humorib. quum ventriculus perfusus est, pręter rationem edendi cupi ditate ducuntur: quò fit, vt ita affecti morbum alant, fomitemque ministrent, ac diutius cum fe bri conflictentur. Quum aut tres sint pituitę species, vt Galenus testatur, dulcis, acida, &alsa. Prima somnolentos efficit, altera famelicos, tertia sitibundos. Horum omnium maximè diuturnos morbos parit quae edaces homines efficit. Quocirca si illos celerius terminari velis, in morbi insultu cibum subducito. Vinum ex ambientis aëris qualitate acescere, aestiui menses nobis commonstrant. Quocirca in specus subterraneos, penitissimaque loca recondi debet, atque accuratè obturari. Quòd si ea commoditas desit, lardi carnisque suillę falitęi sesquilibra, aut pro dolij amplitudine maiore lino obuoluta dolio immittas, sic vt dum vinum depromis, semper id desilire patiaris ad fundum vsque, dum vas exhaustum sit: vinum nec degene rabit, nec vappescit. Omnia. n. quę illi vitij aliquid essent allatura, in suillam incumbuc. Interim arctissimè occludi dolij orificium debet, ne quid aëris subeat, ac sacculo vel sale oppleto, vel humenti fabulo muniri. Sic enim nec vap pescet vinum, nec acorem contrahet. Vt autem vinum subacidum, aut acetum vini naturam adsciscat, porri semine effeceris, aut iniectis pampinis ac capreolis Vinum corruptum ac glutinosum lacte bu bulo modicè salito restauratur. Sunt qui calce, sulphure, &alumine id moliuntur, quę ne homini infesta sint, ac noxam inferant, Iridis radicem &grana iuniperi commiscenda suadeo. Quò vinu palato arrideat, acceptumque sit, atque odore, coloreque gratum: malum Medicu, seu pomum citrium gariophyllis vndique stipatum cado inseras ita, ne vinum attingat: nam ex madore computresceret, nullum nec vapidum, nec mucidum saporem contrahet. Ruta herba quum multis morbis accommodari possit, multaeque illam dotes commendent: tum admirandam eius vim declarat, quòd mu stela basiliscum praesentissimi veneni serpen tem rutae demorsu praemunita conficiat. Ex quo coniici potest, quanta vi polleat contra venena, ac morborum contagia.