Latin
21
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 21
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde sanguis non solùm materia est generandi foetus, sed &semen est potentia. Quòd verò tum san guis menstruus habeat vtraque principia, hoc est, materiam &facultatem aliquid efficiendi, omnibus in confesso est: sed semen quidem effectiuum fortissimum est, materiale verò exiguae molis. Menstruum aute materiale quidem plurimum, potentiale siue effectiuum maximè debile. Iam verò si materiale gignendi principium, iuxta quod species animalis absoluitur, in solo menstruo esset situm, foetus vtique exactè eiusdem cum matre speciei existeret: quemadmodum si effectiua vis in semine solùm esset, semper patri foret assimilis. Quando verò vtrunque ambo principia habet, ac prędominatur in menstruo quidem materiae copia, in semine autem facultatis &roboris: meritò, vt Galenus testatur, speciem à matre potius suscipit foetus, quàm à patre: etiamsi ipsius seme ad materiale principium conferat sed debilius. Similitudo verò, etsi imaginatio in ea re maximum momentum obtineat, non tam ad matrem, quàm patrem refertur, licet maior vis sit in virili semine. muliebris enim genitura, quum facultate ex menstruo per nouem menses prodeunte assumpserit, tantò exuperat, quantò circa primum congressum superabatur. Proprium enim mulieris semini est, suam ipsius substantiam magis, quàm virilem augere ac roborare. Sic foemina non solùm materiam suppeditat elaborandi foetus, sed vim, robur, ac facultatem conceptus perficiendi, licet muliebre semen virili familiare alimentum existat, humiditatis scilicet ac tenuitatis ratione, eoque ad effingendum concinnandumque accommodatius. Vt enim ex cera molli ac fluxa, vdaque ac tenaci argilla, artificis manus quiduis potest ef fingere: sic semen virile commistum confusumque muliebri semini &menstruo, formationi efficaciter insistit, atque hominis opificium omnibus suis partibus absoluit. Vel si ex natura rerum sumi velis harum rerum com parationem, Quod in plantis terra, hoc in con ceptu vterus. Et enim plantarum semen terra indiindiget, vt ex ipsa nutriatur atque augescat: ita hominis semen matrem, quae prolis defiderio afficitur, exigit: cuius humore, sanguinisque ex venis irrigatione foetus alimentum capessit. Ex his conijcito, quanta solertia natura vtatur in concipiendo, formandoque homine, qui insita vi sensim adolescit, tacitisque auctibus ad perfectum robur prouehitur.