Latin
22
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 22
Unproofread scanNot analysed yet
¶De prodigiosis monstrosisque partubus, obiter quid designet Prouerbium Quarta luna nati, alia ratione, quam in libello nuper à me edito, tractatum. Cap. VIII. Atura humana, eiusque partes generando homini destinatę, si optimè con stitutae sint, nec in his quidquam desideretur, speciosa quaeque profert, suique generis animal producit omnibus numeris absolutum. Quòd siquid vitij subsit, aut perplexa confusaque sint semina, aut aliter quam res exigit, conuoluta ac conglomerata generadi principia: multiformes ac prodigiosos partus, mon strososque foetus efformari contingit. Non desunt qui ex astrorum contuitu, influxuque siderum, atque in scelerum vindictam multa portenta prouenire contendant. Quod vt vero consentaneum, sic ex vitiosa vteri constitutione, ex sordido corruptoque semine, atque enormi concubitu, magna ex parte haec euenire contenderim. Vt enim in opere fusili si materia impura sit, minusque defecata, si vasculum aut receptaculum obliquum, anfractuosum, hiulcum, angulosum, distortum, rimosum, voluminibus implicatum, dissolutum, maleque cohaerens: ridiculas imagines, absurdaque simulachra, atque aspectu horrenda produci videmus: ita si loci malè constituti sint, si vterus in alterum latus inclinet, ineptaque sit, ac male temperata materia, nunquam natura decentem, exactamque formam expresserit. Sic mulieres Belgicae, potissimùm quae oras maritimas accolunt, quum tumultuosae sint atque inquietę in peragendo concubitu, alienas, insuetasque formas subinde embrioni inducunt, nec solùm molem, hoc est, rudem informem, atque inelaboratam massam quae ferri aciem respuit, proferunt, sed quiddam deformi specie, quod palpitet, ac vitale existat, formamque inchoati operis obtineat, qualem artifices rudiori penicillo adumbrare solent. Nautae siquidem, quibus ferè sunt addictae, vbi ex longa, diutinaque peregrinatione, ouan tes in portum sunt deiati, plenisque velis ostia subeunt, confestim vxores suas ineunt, nulla habita menstrui decursus ratione, nec obseruato interlunio, Lunaeque coitu, quo tempore ob mensium defluxum congressus noxius esse solet ac perniciosus: nequit enim semen coa lescere, nec debitè cum muliebri sanguine vniri. Quò fit vt genitura vel effluat, vel si om nino cohaerere contingat, non possit natura confusam, maleque cohaerentem materiam ela borare.