Latin
23
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 23
Unproofread scanNot analysed yet
Nec solùm virorum incontinentia culpanda est, verùm &mulierum, quibus quum iampridem non sit rei Venereae facta copia, vltrò se nonnunquam viris subijciunt, atque auidè semen rapiunt, vt famelici cibum, ac Cer berus ossam. Eoque fit vt vteri facultas aut prorsus à spe generandi excidat, prolisque suc cessu frustretur, aut siquid efficere tentet, ope rique manum admoliatur, monstrosam quandam formam ab hominis specie prorsus alie nam embrioni inducat. Nonnunquam post trimestre spacium foeda illa colluuies effluit, ac frustulatim, confertimque erumpit indigesta congeries, quasi nauem sentina exhau riri contingat. Huic affinis est effluxus quidam multis torminibus, pressurisque mulis ribus infestus: nostrates, quòd quarta silentique Luna, cuius vi menses defluunt, conceptus inchoari coeperit, Lunarem partum; aut populari voce Manekindi indigetat. Perficitur autem spurius hic conceptus nonnunquam citra virilem operam ex imaginaria Venere in iis iis quae admodum pruriunt, impenseque sunt salaces ac lasciuae, sic vt ex crebro virorum, con tuitu contactuque muliebrę semen cum san guine menstruo conglobari contingat ac coalescere, ipsamque facultate vteri, atque insitum calorem rudimentum aliquod animantis meditari. Verùm quum desit causa formalis, nempe viri semen opificis ratione obtinens, materia, quam mulier suppeditat, alienam, absurdamque formam asciscit. Nonnunquam tale quiddam mutua viri opera conficitur, quum vir quarta Luna, silentique sidere; ac quarto à Lunae coitu die, quo menses defluunt, mulierem subigit, non obseruato naturae cursu, vt qui fluctui obnititur, aestuque aduerso naurgationem instituit Id nostrates contra Lunam micturire prouerbiali figura, Latini. Quarta Luna natos vocant, quòd mauspicata vitae principia habeant, praeterque naturae ordinem ac modum generationis primordia firit consequuti. Quo fit vt infelicem plerumque in aggrediendis rebus successum obtineat, quae tali ratione concipiuntur. Siquidem quum erum pentibus mensib. mulieri vir commiscetur, sisti fluxum contingit obducto viri pessulo, laben temque sanguinem resilire, ac regurgitari. Cur ius experimentum capere licet ex doliis, cadisque vinanis, atque in sanguinis è naribus fluxione, in quibus profluentem liquorem im misso embolo, licioque contorto cohibemus, ac restringimus. hic autem nec consultum nec necesse est promanantem sanguinem sistere, quum virile semen tali vligini commixtum non possit purum putumque hominem effor mare. Materia siquidem est improba atque inhabilis, minusque apta, vt concinnam formam decentemque figuram assequatur.