Latin
Cap. 8
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 39
Unproofread scanNot analysed yet
quàm ex diuersae conditionis animis, ac mul tiplici cordis varietate &discrimine. Finxit enim Deus sigillatim, vt ait Dauid, corda men tesque hominum, ac suam cuique indolem attribuit, suaeque naturae ac conditionis animam consignauit. Hinc Solomon sibi plaudit, &gratulatur, quòd animum felicem sortitus sit, corpusque incontaminatum, animae moribus congruens &accommodum. Qua autem in parte collocetur anima, quamve sedem occu pet, multi veterum in quaestionem vocant. Philosophi cordis meditullium illi assignant. Quod designare videtur Sapiens, quum inquit, Omni cura custodi cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. At Medici, qui exactius naturae opera sunt perscrutati, in cerebro illam constituunt, ex quo omnes sensus ac facultates