Latin
MIRACVLIS. LIB. I
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 40
Unproofread scanNot analysed yet
MIRACVLIS. LIB. I. tates animae, omnesque actiones procedunt. Huius tamen vis per singulas corporis partes diffusa, omnia membra calore fouet, ac viuificat, suisque viribus instruit. Cor verò tanc vitae fontem peculiari vi imbuit per arterias καρότισας seu soporarias iugulum perreptantes, quibus praecisis sterilescunt homines, vel oppletis apoplexi feriuntur: necesse est enim vias esse quasdam, atque arteriarum venarumque decursus, per quos humores spiritusque quu animales, tum vitales, vltrò citroque possint commeare, ac calorem natiuum ab anima concipere. Vt enim triclinium quàmlibet spatiosum luculento igni incalescit, ac coenaculum hypocausti halitu ac tepore quaquauersum impletur. ita corpus animę vires vndique diffusas efficaciter percipit, suasque operationes illius munere exercet. Anima siquidem licet vni loco affixa praedicatur, vim tamen suam longè lateque diffundit, atque in qualibet parte corporis se profert, suaque officia cuique membro distribuit. Sic oculi, aures, nares, lin gua, pedum, manuumque articuli, animae sunt instrumenta, quorum ministerio vtitur. Quòd si instrumenta, &quę illi inseruiunt organa, vel vitiata sunt, vel inepta, vel impedita, minus exactè animę munia perficiuntur. Quod in fatuis, seniculis, infantibus, quique emotae mentis existunt, euenire perspicimus: in quorum nonnullis vel serius se facultates animae proferunt, vel prorsus extinguuntur. Vt enim ignis cineribus obductus non emicat, ac Sol densa atraque nube obiecta, minus lucis exhibet: ita anima humidae aut vitiosae materiae immersa, caliginem quandam concipit, quae menti offusa, rationis lumen offuscat. Et quanquam in aetate puerili minus illa eluceat, quam in adulta: non est tamen quòd quisquam existimet illi suam inesse infantiam, ac sensim incrementa sumere, accessuque aetatis augescere, tum morbo senioque imminui: quum sua vi, suisque dotibus ab ipso vitę primordio maneat instructa. Nec enim sua ipsius substantia aliquid detrimenti accipit, sed instru menti atque organi ineptudo efficit, quò minus functiones suas obeat, suaque munia exequatur. Qua de re sequenti capite fusius tractare institui, quò corporis animaeque facultates plenius innotescant, &quàm inter se consentiant, mutuisque morbis afficiantur, cuique pateat. ¶Anima, tametsi sit incorporea, nec ex concretione materiae, aut elementis constet, affectibus tamen exposita est, suasque sentit perturbationes, &pathemata, quae in corpus redundant. Cap. XII. Quum Vum anima suas functiones &munia per corpus obeat atque exequatur, idque domicilium circumferat, vt affixam testam cochlea: fieri magna ex parte soler, vt af fecto corpore anima quoque afficiatur, non quidem affectu primario, vt plerisque visum est, sed per consensum ac lege consortij. Tanta est enim in ijs sympathia, eaque affinitas &cognatio, vt vitia quaedam virtutesque animi in corpus, &corporis in animum dimanent, ac transfundantur. Siquidem quum anima corporeis organis vtatur, quae multifariam noxijs humoribus vel affici contingit, vel vitiari: fit vt corruptis vitiatisque instrumentis, vel etiam impeditis, nequeat illa pro dignitate vim suam explicare. –Sic corpus onustum Horat.