Latin
ix
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula ix
Unproofread scanNot analysed yet
Galliarum Regis Medicum, cutus me vnicè afficit dictionis elegatia, &disserendi subtilitas: post Hieronymum Cardanum &Fracastorium reconditae eruditionis viros, non frustra laborem hunc me subijsse: quanquam haec à me laborari coepta sint, antequa illorum scripta prodirent in luce, aut mihi excutienda exhiberentur. Cuius praeter alios locupletißimus testis esse poterit D. Andreas Vesalius Medicus Imperatorius, quo nullus ab hominum memoria in re Anatomica exercitatior, qui ad haec perficienda sedulò me est exhortatus, vnà cum illustri viro D. Nicolao Bonardo huius sororio, qui ex munificentia ac liberalitate Caesaris ciuitatis Zirizeae Praeturam est adeptus. Verùm non est quòd magnoperè me moueat, quum nullius vestigiis insistens aliam hu ius rei tractandae viam ingrediar. Interim An tistes spectatißime, valetudinem tuam curae habeas, neque plus satis vel publicis vel domesti cis negotiis te conficias, Corpori aliquid tribusn dum memineris, cuius praesidio ac fulturis ani mus ipse sustinetur. Si enim damus operam, ne Simile. aedes nostrae palustres sint atque vliginosae, ne rimis fatiscant, ne ventis atque imbribus peruiae sine sint, quò valetudo sit inculpatior, morbisque mi nus exposita: quantò magis corpori prospicere par est, cuius domicilio ac ministerio animus ipse vtitur? Quaobrem his qui munia publica obeunt, quique literis sunt addicti, laudi duco quòd nonnunquam remittant operas, inserendisque arboribus, ac conserendis hortis subinde occu pentur. Negotia enim, studiaque literarum, vt animo cultu, ita corpori detrimentum adferunt, magisque, vt ait Fabius, afficit sensum cogita tio, quam fatigatio.