Latin
x
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula x
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quum Solomon quoque Rex tantus non minimo valetudinis dispendio isset expertus: Scribendi, inquit, plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis est afflictio. eoque illi curae fuit hortos ac viridaria exstruere, quo negotiorum molestias, studiorumque taedia discuteret. Quotquot itaque valetudini optimè consultum cupiunt, huiusmodi exercitamenta haud grauatè admittant, vt quibus pri sca nobilitas veteresque heroes, siquando à fun ctionibus publicis respirare, atque aliquid laxamenti sibi imperare licuit, praecipuè erant occu pati.