Latin
v
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula v
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim tantae rei memoria vlla vetustate exolescet, aut vlla temporum iniuria abolebitur. Documento est Ptolemaeus Philadelphus, qui instructißima illa Alexandriae bibliotheca memorabile nomen est consequutus, planeque extra obliuionis iniuriam sese asseruit. Itaque vt tantum decus atque amplitudo omnibus innotescat, tuique nominis honos apud doctissimos quosque propagetur, ἀναιτελόγητα, siue abdita naturae miracula tibi nuncupanda putaui. Ad ea siquidem perficienda tum demum animus noster coepit incalescere atque incitari, quum tam praeclarum incoeptum abs te inchoari intelligerem. Et quoniam tam multa sic illustrata, excultaque viderem à nostri ordinis hominib. vt ars Medica omnem suum nitorem ac decus adepta videatur, ne id Comici occentet nasutior, Nihil dictum, quod non dictum prius: plan iij plausibile ac minus triuiale argumentum excogitaui, in quo hoc sedulò elaborare studui, vt no tam vtilis, quàm iucunda sit futura lectio. Ea siquidem, Strabone teste, legendi discendique est illecebra, efficitque vt minus oboriatur taedij, ac contentius lectioni insistas. Itaque ne fastidio haec sint futura studiosis, enisus sum &rei nouitate, &qua fieri potuit sermonis puritate lectorem allicere ac demorari.