Latin
vi
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula vi
Unproofread scanNot analysed yet
Multa sunt à praeclaris ingeniis superioribus saeculis excogitata, descriptaque diuinitus: sed pleraque, quòd omni ornatu dicendi, ac cultu verborum essent destituta, neglectui esse, ac despicata haberi coe pta sunt. Parum enim illi suo otio, &studiosorum commodo consuluerunt. Siquidem man dare quenquam literis suas cogitationes, qui, vt ait Cicero, eas nec disponere, nec illustrare poßit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis otio &literis. Sic scitè Fabius: Ipsa vitae praecepta licet per se honesta sint, plus tamen momenti obtinere ad formandas mentes, quoties pulchri tudinem rerum claritas orationis illuminat. Nec tantùm sibi, suaeque farinae hominibus cecinit Horatius: Aut prodesse volunt, aut delectare Poëtae, Aut simul &iucunda, &idonea dicere vitae: verùm &Medicis, tum iis qui animo cultum adferunt, mentemque informant pietati. Nam auidius ea amplectuntur homines, eorumque animis efficacius influunt, quae vi sua sunt instructa, ac dicendi nitore illustrata.