Latin
1.548 to 1.553
Levold of Northof, Chron. Mark 1.548-553
Not analysed yet
Quam quidem pacem rex ipse, recepto in se ab eisdem partibus compromisso, iuramento, ut premittitur ,firmato, pacem pronunciavit et litteras suas super hoc singulis partibus tradidit suo sigillatas sigillo maiori, que pacis ipsius continebant tenorem. Tunc quoque idem rex comitem Flandrie per minas coegit, quod Magliniam in suis manibus posuit, hac condicione tamen apposita per ipsum comitem, ut ipsa Maglinia non posset pervenire ad manus ducis vel suorum, sed pocius, quod ad ecclesiam Leodiensem rediret et quod ipse suam pecuniam rehaberet, quam tamen postea nunquam rehabuit, nec ista, que ipse comes fecit, de consensu domini episcopi et capituli facta fuerunt. Anno Domini MºCCCºXXXVº dominus Adulphus de Marka, episcopus Leodiensis, pacem fecit de mortalibus guerris, que multis annis duraverant inter milites et militares de Awans et de Warous et alios de eorum progenie ,de quibus multi valentes viri, milites et armigeri, nunc de ista parte, nunc de alia parte, tam in conflictibus quam extra conflictus diversis annis et temporibus ad magnum dampnum patrie sunt occisi. De qua pace facta idem dominus episcopus magnum habuit honorem apud homines et meritum, sicut creditur, apud Deum. Anno Domini MºCCCXXXVIº comes Ludovicus moritur et de comitatu obtinendo inter dominum episcopum et capitulum ex una parte et dominum Theodericum, dominum de Hensberch, comitis defuncti ex sorore nepotem ,contenditur, episcopo et capitulo asserentibus, quod secundum privilegia ecclesie et iudicia imperialis curie feoda, que tenentur ab ecclesia, vasallo sine herede masculo de eius corpore procreato discedente, ad ecclesiam devolvi deberent, domino de Heemsberch predicto contrarium asserente, videlicet quod ipse pocius ius haberet, tamquam ex consanguinitate proximior. Que quidem causa ad curiam Romanam fuit deducta et post multas disceptaciones et discordias per plures annos tam in curia quam in partibus habitas de voluntate pape per abbatem sancti Nychasii Remensis et quosdam canonicos Leodienses de pace tractatur et dominus de Heemsberch sub certis condicionibus et pactis de comitatu predicto per dominum Engelbertum episcopum infeodatur.