Latin
1.554 to 1.566
Levold of Northof, Chron. Mark 1.554-566
Not analysed yet
Propter quod per furorem populi Leodiensis canonici fere omnes interfecti fuerunt, et secuta est exinde guerra gravis, sicut inferius apparebit. Anno Domini MºCCCXXXVIIº rex Anglie parat se ad guerram contra regem Francie et mittit episcopum Linconiensem ad partes nostras ad stipendiarios conducendos . Anno Domini MºCCCXXXVIIIº dux, facta conspiracione cum comite Losensi et aliis magnatibus, magnum congregat exercitum apud Hellechem in festo Palmarum, ut episcopatum Leodiensem invadat. Econtra episcopus Leodiensis Adulphus ad resistendum eidem similiter congregat exercitum, ubi rex Boemie sibi in succursum cum magna gente venit propriis in expensis, et tunc facta est pax in die Gene apud Montenake. Sed comes Hanonie dictam pacem postmodum, quantum potuit, impedire et inficiari conatur, rege Boemie sibi resistente. Tunc mediante predicta pace facta in Montenaken ecclesie Leodienses bona sibi per ducem ablata rehabuerunt. Hoc anno rex Anglie venit Coloniam et deinde ad Confluenciam ad dominum Ludovicum de Bawaria, quem imperatorem vocabant, ubi ad invicem babuerunt colloquia . Anno sequenti in Octobri rex Anglie cum duce Brabancie ,cum multis nobilibus, militibus et armigeris Alemannie intravit regnum Francie, ubi multa fecit dampna incendiis et rapinis. Sequenti anno in vigilia sancti Iohannis baptiste rex Francie multa dampna per regem Anglie passus est in mari, tam in navibus perditis quam hominibus ibi mortuis ,ubi eciam ex parte ipsius regis Anglie mortui multi fuerunt. Post hec rex Anglie Tornacum obsedit. Anno Domini MºCCCXLIIº in festo sacramenti Maglinia comburitur et magna dampna fiunt ibidem. Anno Domini MºCCCXLIIIº Hoyenses opidani cum duce Brabancie confederantur, quos legatus sedis apostolice, qui tunc presens erat, excommunicavit et posuit interdictum tam in Hoyo quam in Brabancia. Tunc comes Hanonie venit Leodium ad tractandum de pace, qui tamen videbatur favere parti ducis et Hoyensium magis quam domino episcopo Leodiensi, a quo tenet totum comitatum Hanonie.