Latin
1.567 to 1.576
Levold of Northof, Chron. Mark 1.567-576
Not analysed yet
Ibi eciam tunc presentes erant de Monte et de Marka comites. Tunc episcopus Leodiensis, comitibus de Marka et de Monte minime informatis vel non advertentibus ,per comitem Hanonie et quosdam alios circonventus ,consensit in quandam ordinacionem et eam sigillant ,sibi et ecclesie multum preiudicialem, que tamen postmodum extitit lacerata. Post hec quoque per induccionem vel circumvencionem non boni consilii ipse episcopus Adulphus revocavit penam ordinatam in quadam pace ecclesie multum honorabili et pro tranquillitate civitatis accomoda, que per ipsum episcopum per guerrarum et bellorum victorias gloriosas extitit acquisita, videlicet ut quicumque in civitate verbo vel facto sedicionem vel discordiam concitaret vel eis occasionem daret, quod ipsi murmur vocabant, ille a suo honore abiudicare deberet. Cuius ordinacionis metu in civitate magna pax et tranquillitas habebatur. Anno Domini MºCCCXLIIIIº mota et incepta guerra inter archiepiscopum Coloniensem et comitem de Arnesberch . Comes de Marka Adulphus in adiutorium et favorem ipsius comitis de Arnesberch sine consilii sui consilio diffidavit archiepiscopum supradictum et se inconsulte in ipsius comitis de Arnesberch guerram ingessit, quod multis suis amicis displicuit et non immerito, quia rem periculosam et gravem sibi et sue terre sine causa intercepit, nisi Deus sibi de victoria providisset. Venit igitur idem comes de Marka mense Iulio ante novum opidum de Mendene, ut ibidem insultum faceret, sed vacuus inde recessit. Deinde ante festum omnium sanctorum nocturno tempore eiusdem opidi muris transcensis ipsum intrat et totaliter destruit et devastat. Eodem anno, videlicet MºCCCXLIIIIº, tercia die post festum omnium sanctorum dominus Adulphus episcopus in Cleremont moritur et in ecclesia Leodiensi ante maius altare honorifice sepelitur. Cui nepos eius dominus Engelbertus de Marka per provisionem pape Clementis sexti ad preces regis Francie Philippi in episcopatu succedit.