Latin · ~8 min
1.9 to 1.12
Lhomond, De viris illustribus 1.9-12
Not analysed yet
Romulus cum Tatio foedus percussit, et Sabinos in urbem recepit. Centum ex senioribus elegit quorum consilio omnia ageret, qui ob senilem aetatem Senatus vocati sunt. Tres equitum centurias constituit; plebem in tringinta curias distribuit. His ita ordinatis, cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, subito coorta est tempestas cum magno fragore tonitribusque, et Romulus e conspectu ablatus est: eum ad Deos abiisse vulgo creditum est; cui rei fidem fecit Proculus vir nobilis. Orta enim inter patres et plebem seditione, is in concionem processit, et jurejurando affirmavit Romulum a se visum augustiore forma quam fuisset, eumdemque praecipere ut seditionibus abstinerent, et virtutem colerent. Ita Romulus pro Deo cultus, et Quirinus est appellatus. NUMA POMPILIUS, ROMANORUM REX SECUNDUS Successit Romulo Numa Pompilius vir incluta justitia et religione. Is Curibus oppido Sabinorum accitus est. Cum Romam venisset, ut populum ferum religione molliret, sacra plurima instituit. Aram Vestae consecravit, et ignem in ara perpetuo alendum virginibus dedit. Flaminem Jovis sacerdotem creavit, eumque insigni veste et curuli sella ornavit. Duodecim Salios Martis sacerdotes legit, qui ancilia quaedam imperii pignora e caelo ut putabant, delapsa, ferre per urbem, canentes et rite saltantes solebant. Annum in duodecim menses ad cursum lunae descripsit: nefastos fastosque dies fecit: portas Jano gemino aedificavit, ut esset index pacis et belli: nam apertus in armis esse civitatem, clausus vero pacatos circa omnes populos, significabat. Leges quoque plurimas et utiles tulit Numa. Ut vero majorem institutis suis auctoritatem conciliaret, simulavit sibi cum Dea Aegeria esse colloquia nocturna, ejusque monitu se omnia quae ageret facere. Lucus erat quem medium fons perenni rigabat aqua: eo saepe Numa sine arbitris se inferebat, velut ad congressum Deae: ita omnium animos religione imbuit, ut fides et jusjurandum, non minus quam legum et poenarum metus cives continerent. Bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati profuit quam Romulus. Morbo extinctus, in Janiculo monte sepultus est. Ita duo deinceps reges, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos; Numa tres et quadraginta.