Latin · ~10 min
TULLUS.1 to TULLUS.4
Lhomond, De viris illustribus TULLUS.1-4
Not analysed yet
Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex creatus est. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed etiam Romulo ferocior fuit. Eo regnante, bellum inter Albanos et Romanos exortum est. Ducibus Hostilio et Suffetio placuit, paucorum manibus fata utriusque populi committi. Erant apud Romanos trigemini Horatii, trigemini quoque apud Albanos Curiatii. Cum eis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro. Foedus ictum est ea lege, ut unde victoria, ibi quoque imperium esset. Itaque trigemini arma capiunt, et in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque duo exercitus. Datur signum, infestisque armis terni juvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Ut primo concurso increpuere arma, horror ingens spectantes perstrinxit. Consertis deinde manibus, statim duo Romani alius super alium expirantes ceciderunt: tres Albani vulnerati. Ad casum Romanorum conclamavit gaudio exercitus Albanus. Romanos jam spes tota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii circumsteterant; is quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit, ut singulos per intervalla secuturos separatim aggrederetur. Jam aliquantum spatii ex loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens vidit unum Curiatium haud procul ab se abesse. In eum magno impetu redit et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, ut opem ferant fratri, jam Horatius eum occiderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset consequi, interfecit. Jam singuli supererant sed nec spe nec viribus pares. Alterius erat intactum ferro corpus, et geminata victoria ferox animus. Alter fessum vulnere, fessum cursu trahebat corpus. Nec illud proelium fuit. Romanus exultans male sustinentem arma conficit, jacentemque spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt, et domum deducunt. Princeps ibat Horatius, trium fratrum spolia prae se gerens. Cui obvia fuit soror, quae desponsa fuerat uni ex Curiatiis, visoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, flere et crines solvere coepit. Movit feroci juveni animum comploratio sororis in tanto gaudio publico: stricto itaque gladio transfigit puellam, simul eam verbis increpans: "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum; oblita fratrum, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem." Atrox id visum est facinus patribus plebique; quare raptus est in jus Horatius et apud judices condemnatus. Jam acesserat lictor injiciebatque laqueum. Tum Horatius ad populum provocavit. Interea pater Horatii senex proclamabat filiam suam jure caesam fuisse; et juvenem amplexus, spoliaque Curiatiorum ostentans orabat populum ne se orbum liberis faceret. Non tulit populus patris lacrymas, juvenemque absolvit, magis admiratione virtutis, quam jure causae. Ut tamen caedes manifesta expiaretur, pater, quibusdam sacrificiis peractis, transmisit per viam tigillum, et filium capite adoperto velut sub jugum misit: quod tigillum sororium appellatum est.