Latin
CAIUS.1 to CAIUS.3
Lhomond, De viris illustribus CAIUS.1-2-3
Not analysed yet
Caius Julius Caesar nobilissima genitus familia, annum agens sextum et decimum, patrem amisit: paulo post Corneliam duxit uxorem, cujus cum pater esset Syllae inimicus, voluit Sylla Caesarem compellere, ut eam dimitteret; neque id potuit efficere. Ob eam causam Caesar bonis spoliatus, cum etiam ad mortem quaereretur, mutata veste, noctu elapsus est ex urbe, et quanquam tunc quartanae morbo laboraret, prope per singulas noctes latebras commutare cogebatur; sic quoque comprehensus a Syllae liberto, vix data pecunia evasit. Postremo per proximos suos veniam impetravit, diu repugnante Sylla, qui cum deprecantibus ornatissimis viris denegasset, atque illi pertinaciter contenderent, expugnatus tandem dixit eum, quem salvum tantopore cuperent, aliquando optimatum partibus, quas simul defendissent, exitio futurum, multosque in eo puero inesse Marios. Caesar, mortuo Sylla et composita seditione civili, Rhodum secedere statuit, ut per otium Apollonio, tunc clarissimo dicendi magistro, operam daret; sed in itinere a piratis captus est, mansitque apud eos quadraginta dies. Ita porro per illud omne spatium se gessit, ut piratis terrori pariter ac venerationi esset; atque ne eis suspicionem ullam daret, qui oculis tantummodo eum custodiebant, nunquam aut nocte, aut die excalceatus est. Interim comites servosque dimiserat ad expediendas pecunias quibus redimeretur. Viginti talenta piratae postulaverant; ille vero quinquaginta daturum se spopondit. Quibus numeratis, expositus est in litore. Caesar liberatus confestim Miletum, quae urbs proxime aberat, properavit; ibique contracta classe stantes adhuc in eodem loco praedones noctu adortus, aliquot naves, mersis aliis, cepit, piratasque ad deditionem redactos eo affecit supplicia quod illis saepe per jocum minatus fuerat dum ab eis detineretur; crucibus illos suffigi jussit. Julius Caesar quaestor factus in Hispaniam profectus est; cumque Alpes transiret, et ad conspectum pauperis cujusdam vici comites ejus per jocum inter se disputarent an illic etiam esset ambitioni locus, serio dixit Caesar malle se ibi primum esse quam Romae secundum. Ita animus dominationis avidus a prima aetate regnum concupiscebat, semperque in ore habebat hos Euripidis, Graeci poetae, versus: Nam si violandum est jus; regnandi gratia violandum est: aliis rebus pietatem colas. Cum vero Gades, quod est Hispaniae oppidum, venisset, visa Alexandri Magni imagine, ingemuit, et lacrimas fudit: causam quaerentibus amicis: "Nonne, inquit, idonea dolendi causa est, quod nihildum memorabile gesserim, eam aetatem adeptus qua Alexander jam terrarum orbem subegerat?"