Latin
CAIUS.4 to CAIUS.6
Lhomond, De viris illustribus CAIUS.4-2-6
Not analysed yet
Julius Caesar in captanda plebis gratia, et ambiendis honoribus patrimonium effudit: aere alieno oppressus ipse dicebat sibi opus esse millies sestertium, ut haberet nihil. His artibus consulatum adeptus est; collegaque ei datus Marcus Bibulus, cui Caesaris consilia haud placebant. Inito magistratu, Caesar legem agrariam tulit, hoc est de dividendo egenis civibus agro publico: cui legi cum senatus repugnaret, Caesar rem ad populum detulit. Bibulus collega in forum venit ut legi ferendae obsisteret, sed tanta commota est seditio, ut in caput consulis cophinus stercore plenus effunderetur, fascesque frangerentur. Tandem Bibulus a satellitibus Caesaris foro expulsus, domi se continere per reliquum anni tempus coactus est, curiaque abstinere. Interea unus Caesar omnia ad arbitrium in republica administravit: unde quidam homines faceti, quae eo anno gesta sunt, non ut mos erat, consulibus Caesare et Bibulo acta esse dicebant, sed Julio et Caesare, unum consulem nomine et cognomine pro duobus appellantes. Julius Caesar functus consulatu, Galliam provinciam sorte obtinuit. Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere. Galliam in provinciae Romanae formam redegit; Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus, maximis affecit cladibus. Britannos antea ignotos vicit, eisque pecunias et obsides imperavit; quo in bello multa Caesaris facta egregia narrantur. Inclinante in fugam exercitu, rapuit e manu militis fugientis scutum, et in primam aciem volitans, pugnam restituit. In alio proelio aquiliferum terga vertentem faucibus comprehendit, in contrariam partem retraxit, dexteramque ad hostem protendens: "Quorsum tu, inquit, abis? Illic sunt cum quibus dimicamus." Quo facto militibus animos addidit. Caesar cum adhuc in Gallia detineretur, ne imperfecto bello discederet, postulavit ut sibi liceret, quamvis absenti, secundum consulatum petere; quod ei a senatu est negatum. Ea re commotus in Italiam rediit, armis injuriam acceptam vindicaturus, plurimisque urbibus occupatis Brundusium contendit, quo Pompeius consulesque confugerant. Tunc summa audaciae facinus Caesar edidit: a Brundusio Dyrrachium inter oppositas classes gravissima hieme transmisit, cessantibusque copiis quas subsequi jusserat, cum ad eas arcessendas frustra misisset, morae impatiens, castris noctu egreditur, clam solus naviculam conscendit obvoluto capite, ne agnosceretur. Mare adverso vento vehementer flante intumescebat; in altum tamen protinus dirigi navigium jubet; cumque gubernator paene obrutus fluctibus adversae tempestati cederet, "Quid times? ait: Caesarem vehis."