Latin · ~9 min
CAIUS.7 to CAIUS.9
Lhomond, De viris illustribus CAIUS.7-9
Not analysed yet
Deinde Caesar Thessaliam petiit, ubi Pompeium Pharsalico proelio fudit, fugientem persecutus est, eumque in itinere cognovit occisum fuisse. Tum bellum Ptolomaeo Pompeii interfectori intulit, a quo sibi quoque insidias parari videbat; quo victo, Caesar in Pontum transiit, Pharnacemque Mithridatis filium rebellantem aggressus, intra quintum ab adventu diem, quattuor vero quibus in conspectum venerat horis, uno proelio profligavit. Quam victoriae celeritatem inter triumphandum notavit inscripto inter pompae ornamenta trium verborum titulo, "Veni, vidi, vici". Sua deinceps Caesarem ubique comitata est fortuna. Scipionem et Jubam Numidiae regem, reliquias Pompeianarum partium in Africa refoventes, devicit. Pompeii liberos in Hispania superavit. Clementer usus est victoria, et omnibus qui contra se arma tulerant pepercit. Regressus in urbem quinquies triumphavit. Bellis civilibus confectis, Caesar dictator in perpetuum creatus agere insolentius coepit: senatum ad se venientem sedens excepit, et quemdam ut assurgeret monentem irato vultu respexit: cum Antonius, Caesaris in omnibus expeditionibus comes, et tunc in consulatu collega, ei in sella aurea sedenti pro rostris diadema, insigne regium, imponeret, non visus est eo facto offensus. Quare conjuratum est in eum a sexaginta et amplius viris, Cassio et Bruto ducibus conspirationis. Cum igitur Caesar idibus martiis in senatum venisset, assidentem specie officii circumsteterunt, illicoque unus e conjuratis, quasi aliquid rogaturus, propius accessit, renuentique togam ab utroque humero apprehendit. Deinde clamantem: "Ista quidem vis est", Cassius vulnerat paulo infra jugulum. Caesar Cassii brachium arreptum graphio trajecit, conatusque prosilire aliud vulnus accepit. Cum Marcum Brutum, quem loco filii habebat, in se irruentem vidisset, dixit: "Tu quoque fili mi!" Dein ubi animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, atque ita tribus et viginti plagis confossus est. Erat Caesar excelsa statura, nigris vegetisque oculis, capite calvo: quam calvitii deformitatem aegre ferebat, quod saepe obtrectantium jocis esset obnoxia. Itaque ex omnibus honoribus sibi a senatu populoque decretis non aliud recepit aut usurpavit libentius, quam jus laureae perpetuo gestandae. Eum vini parcissimum fuisse ne inimici quidem negarunt: unde Cato dicere solebat unum ex omnibus Caesarem ad evertendam rempublicam sobrium accessisse. Armorum et equitandi peritissimus erat; laboris ultra fidem patiens: in agmine nonnunquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, sive sol, sive imber esset. Longissimas vias incredibili celeritate confecit, ita ut persaepe nuntios de se praevenerit, neque eum morabantur flumina, quae vel nando vel innixus inflatis utribus trajiciebat.