Latin · ~9 min
CNAEUS.1 to CNAEUS.3
Lhomond, De viris illustribus CNAEUS.1-3
Not analysed yet
Cnaeus Pompeius stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se et patrem consilio servavit. Pompeii pater suo exercitui ob avaritiam erat invisus; itaque facta est in eum conspiratio. Terentius quidam, Cnaei Pompeii contubernalis, eum occidendum susceperat, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res juveni Pompeio cenanti nuntiata est. Ipse nihil periculo motus, solito hilarius bibit, et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus, clam subduxit se tentorio, et firmam patri circumposuit custodiam. Terentius tum districto ense, ad lectum Pompeii accessit, multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione, Pompeius se in media conjecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit, ac suo duci reconciliavit. Pompeius eodem bello civili partes Syllae secutus, ita egit, ut ab eo maxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Syllae auxilio veniret, paterni exercitus reliquias collegit, statimque dux peritus exstitit. Illius magnus apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei labor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans, somni parcus, inter milites corpus exercebat. Cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis lucta certabat. Tum ad Syllam iter intendit, non per loca devia, sed palam incedens, tres hostium exercitus aut fudit, aut sibi adjunxit. Quem ubi Sylla ad se accedere audivit, egregiamque sub signis juventutem aspexit, desiliit ex equo, Pompeiumque salutavit imperatorem: deinceps ei venienti solebat assurgere de sella et caput aperire; quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat. Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone Syllae inimico occupatam reciperet. Carbo comprehensus, et ad Pompeium ductus est. Quem Pompeius, postquam acerbe in eum invectus fuisset, ad supplicium duci jussit. Tunc ille, qui ter consul fuerat, demisse ac muliebriter mortem extimuit: voce flebili petiit ut sibi alvum levare liceret, sicque brevem miserrimae vitae usuram rapuit, donec miles morae impatiens caput in sordido loco sedentis amputavit. Longe moderatior fuit Pompeius erga Sthenium Siculae cujusdam civitatis principem. Cum enim in eam civitatem animadvertere decrevisset qua sibi adversata fuerat, exclamavit Sthenius, eum inique facturum si ob culpam unius omnes plecteret. Interroganti Pompeio quisnam ille unus esset, "Ego, inquit Sthenius, qui meos cives ad id induxi." Tam libera voce delectatus Pompeius, omnibus et Sthenio ipsi pepercit.