Latin
QUINTUS.5
Lhomond, De viris illustribus QUINTUS.5
Not analysed yet
Victus postea a Pompeio Sertorius pristinos mores mutavit, et ad iracundiam deflexit. Multos ob suspicionem proditionis crudeliter interfecit; unde odio esse coepit exercitui. Romani moleste ferebant quod Hispanis magis quam sibi confideret, hosque haberet corporis custodes. In hac animorum aegritudine non deserebant Sertorium, quem necessarium sibi ducem judicabant, sod eum amare desierant. Deinde in Hispanos quoque saeviit Sertonus, quod ei tributa non tolerarent ipse etiam Sertorius curis jam et laboribus fessus, ad obeunda ducis munia segnior, ad luxum et libidines declinavit. Quare, alienatis omnium animis, jussa imporatoris contemnebantur; tandem facta adversus eum conjuratione, Sortorius in convivio a suis est interfectus.