Latin · ~8 min
MARCUS.1 to MARCUS.3
Lhomond, De viris illustribus MARCUS.1-3
Not analysed yet
Cum Marcus Furius Camillus urbem Falerios obsideret, ludi magister plurimos et nobilissimos inde pueros, velut ambulandi gratia, eductos, in castra Romanorum perduxit: quibus Camillo traditis, non erat dubium quin Falisci, deposito bello, sese Romanis dedituri essent; sed Camillus perfidiam proditoris detestatus: "Non ad similem tui inquit, venisti; sunt belli sicut et pacis jura: arma habemus non adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversas armatos qui castra Romana oppugnaverunt." Denudari deinde ludi magistrum jussit, eum manibus post tergum alligatis in urbem reducendum pueris tradidit, virgasque eis dedit, quibus euntem verberarent. Statim Falisci, beneficio magis quam armis victi, portas Romanis aperuerunt. Camillus post multa in patriam merita judicio populi damnatus exsulatum abiit. Urbe egrediens ab Diis precatus esse dicitur, ut si innoxio sibi ea injuria fieret, desiderium sui facerent ingratae patriae quamprimum: neque multo postea res evenit. Nam Galli Senones Clusium Etruriae oppidum obsederunt. Clusini novo bello exterriti ab Romanis auxilium petierunt. Missi sunt Roma tres legati, qui Gallos monerent ut ab oppugnatione desisterent. Ex his legatis unus contra jus gentium in aciem processit, et ducem Senonum interfecit. Qua re commoti Galli, petitis in deditionem legatis nec impetratis, ad urbem venerunt et exercitum Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt die decimo sexto calendas augusti: qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus est. Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Postquam hostes adesse nunciatum est, juventus Romana duce Manlio in arcem conscendit; seniores vero domos ingressi adventum Gallorum obstinato ad mortem animo expectabant. Qui inter eos curules magistratus gesserant, ornati honorum insignibus in vestibulis aedium eburneis sellis insedere ut cum venisset hostis, in sua dignitate morerentur. Interim Galli domos patentes ingressi vident viros ornatu et vultus maiestate Diis simillimos: cum Galli ad eos veluti simulacra, conversi starent, unus ex his senibus dicitur Gallo barbam suam permulcenti scipionem eburneum in caput incussisse. Iratus Gallus eum occidit: ab eo initium caedis ortum est. Deinde ceteri omnes in sedibus suis trucidati sunt.