Latin · ~5 min
MARCUS.4 to MARCUS.5
Lhomond, De viris illustribus MARCUS.4-5
Not analysed yet
Galli deinde impetum facere in arcem statuunt. Primo, militem qui tentaret viam praemiserunt. Tum nocte sublustri sublevantes invicem et trahentes alii alios in summum saxum evaserunt, tanto silentio ut non solum custodes fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal excitarent. Anseres non fefellere, quibus in summa inopia Romani abstinuerant, quia aves erant Junoni sacrae; quae res Romanis saluti fuit. Namque clangore anserum alarumque crepitu excitus, Manlius vir bello egregius, ceteros ad arma vocans Gallos ascendentes dejecit: unde mos iste incessit ut solemni pompa, canis in furca suffixus feratur; anser vero velut triumphans in lectica et veste stragula gestetur. Tunc consensu omnium placuit ab exilio Camillum acciri; missi igitur ad eum legati ipseque dictator absens dictus est. Interim fames utrumque exercitum urgebat: at, ne Galli putarent Romanos ea necessitate ad deditionem cogi, multis locis de Capitolio panis jactatus est in hostium stationes. Ea re adducti sunt Galli ut haud magna mercede obsidionem relinquerent. Pactum est pretium mille pondo auri. Nondum omni auro appenso Camillus dictator intervenit, collectis Romani exercitus reliquiis; auferri aurum de medio jubet, denunciatque Gallis ut se ad proelium expediant. Instruit deinde aciem, et Gallos internecione occidit. Ne nuncius quidem cladis relictus est. Dictator, recuperati, ex hostibus patria, triumphans urbem ingressus est, et a militibus parens patriae, conditorque alter urbis appellatus est.