Latin · ~8 min
MARCUS.5 to MARCUS.7
Lhomond, De viris illustribus MARCUS.5-7
Not analysed yet
Postea Cato censor factus, severe ei praefuit potestati. Nam, et in complures nobiles animadvertit, et imprimis Lucium Flaminium virum consularem senatu movit. Cui inter alia facinora illud objecit. Cum esset in Gallia Flaminius, mulierem, cujus amore deperibat, ad cenam vocavit, eique forte inter cenandum dixit multos capitis damnatos in vinculis esse, quos securi percussurus esset. Tum illa negavit se unquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. Statim Flaminius unum ex his, qui in carcere detinebantur, adduci jussit, et ipse securi percussit. Tam perditam libidinem eo magis notandam putavit Cato, quod cum probro privato conjungeret imperii dedecus. Quid enim crudelius quam inter pocula et dapes ad spectaculum mulieris humanam victimam mactare, et mensam cruore respergere? Cum in senatu de tertio Punico bello ageretur, Cato jam senex delendam Carthaginem censuit, negavitque ea stante salvam esse posse rempublicam. Cum autem id, contradicente Scipione Nasica, non facile patribus persuaderet, deinceps quoties de re aliqua sententiam dixit in senatu, addidit semper: "Hoc censeo, et Carthaginem esse delendam." Tandem in curiam intulit ficum praecocem, et excussa toga effudit: cujus cum pulchritudinem patres admirarentur, interrogavit eos Cato quandonam ex arbore lectam putarent? Illis ficum recentem videri affirmantibus: "Atqui, inquit, tertio abhinc die scitote decerptam esse Carthagine; tam prope ab hoste absumus." Movit ea res patrum animos, et bellum Carthaginiensibus indictum est. Fuit Cato ut senator egregius, ita bonus pater: cum ei natus esset filius, nullis negotiis nisi publicis impediebatur quominus adesset matri infantem abluenti et fasciis involventi. Illa enim proprio lacte filium alebat. Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in literis instituit, licet idoneum et eruditum domi servum haberet. Nolebat enim servum filio maledicere, vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset; neque etiam filium tanti beneficii, hoc est doctrinae, debitorem esse servo. Ipse itaque ejus ludi magister, ipse legum doctor, ipse lanista fuit. Conscripsit manu sua, grandibus literis historias, ut etiam in paterna domo ante oculos proposita haberet veterum instituta et exempla.