Latin · ~7 min
MARCUS.8 to MARCUS.10
Lhomond, De viris illustribus MARCUS.8-10
Not analysed yet
Cum postea Catonis filius in exercitu Pompili tiro militaret, et Pompilio visum esset unam dimittere legionem, Catonis quoque filium dimisit; sed cum is amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato pater ad Pompilium scripsit, ut, si filium pateretur in exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae sacramento, quia, priore amisso, cum hostibus jure pugnare non poterat. Exstat quoque Catonis patris ad filium epistola, in qua scribit se audivisse eum missum factum esse a Pompilio imperatore monetque eum ut caveat ne proelium ineat. Negat enim jus esse, qui miles non sit, eum pugnare cum hoste. Agricultura plurimum delectabatur Cato, malebatque agrorum et pecorum fructu, quam foenore ditescere. Cum ab eo quaereretur quid maxime in re familiari expediret. Respondit, bene pascere. Quid secundum? Satis bene pascere. Quid tertium? Male pascere. Quid quartum? Arare. Et cum ille qui quaesierat dixisset, quid foenerari? Tum Cato: "Quid, inquit, hominem occidere?" Scripsit ipse villas suas, ne tectorio quidem fuisse perlitas, atque postea addidit: "Neque mihi aedificatio neque vas, neque vestimentum ullum est pretiosum; si quid est, quo uti possim, utor; si non est, facile careo. Suo quemque uti et frui per me licet: mihi vitio quidam vertunt, quod multis egeo; at ego illis vitio tribuo, quod nequeunt egere." Injuriarum patientissimus fuit Cato. Cum ei causam agenti, protervus quidam, pingui saliva quantum poterat attracta, in frontem mediam inspuisset, tulit hoc leniter: "Et ego, inquit, o homo! affirmabo falli eos qui te negant os habere." Ab alio homine improbo contumeliis proscissus: "Iniqua, inquit, tecum mihi est pugna: tu enim probra facile audis, et dicis libenter; mihi vero et dicere ingratum, et audire insolitum." Dicere solebat acerbos inimicos melius de quibusdam mereri quam eos amicos qui dulces videantur; illos enim saepe verum dicere, hos nunquam.