Latin
OCTAVIUS.17 to OCTAVIUS.21
Lhomond, De viris illustribus OCTAVIUS.17-21
Not analysed yet
Augustus in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpente somnum ejus crebro noctuae cantu; qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset, mites quidam aucupii peritus noctuam prehendendam curavit, vivamque Augusto attulit, spe ingentis praemii; cui Augustus mille nummos dari jussit: at ille minus dignum praemium existimans, dicere ausus est: "Malo ut vivat", et avem dimisit. Imperatori nec ad irascendum causa deerat, nec ad ulciscendum potestas. Hanc tamen injuriam aequo animo tulit Augustus, hominemque impunitum abire passus est. Augustus amicitias non facile admisit, et admissas constanter retinuit: imprimis familiarem habuit Maecenatem equitem Romanum, qui ea, qua apud principem valebat gratia, ita semper usus est, ut prodesset omnibus quibus posset, noceret nemini. Mira erat ejus ars et libertas in flectendo Augusti animo, cum eum ira incitatum videret. Jus aliquando dicebat Augustus, et multos morte damnaturus videbatur. Aderat tunc Maecenas, qui circumstantium turbam perrumpere, et ad tribunal propius accedere conatus est; cum id frustra tentasset, in tabella scripsit haec verba: "Surge tandem, carnifex"; eamque tabellam ad Augustum projecit, qua lecta, Augustus statim surrexit, et nemo est morte multatus. Habitavit Augustus in aedibus modicis neque laxitate neque cultu conspicuis, ac per annos amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Supellex quoque ejus vix privatae elegantiae erat. Idem tamen Romam, quam pro majestate imperii non satis ornatam invenerat, adeo excoluit, ut jure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam lateritiam accepisset. Raro veste alia usus est quam confecta ab uxore, sorore, filia, neptibusque. Altiuscula erant ejus calceamenta, ut procerior quam erat videretur. Cibi minimi erat atque vulgaris. Secundarium panem et pisciculos minutos et ficus virides maxime appetebat. Augustus non amplius quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ita ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. Si interruptum somnum recuperare non posset, lectorres arcessebat, donec resumeret. Cum audisset senatorem quemdam, licet aere alieno oppressum, arte et graviter dormire solitum, culcitram ejus magno pretio emit, mirantibus dixit: "Habenda est ad somnum culcitra in qua homo qui tantum debebat dormire potuit." Exercitationes campestres equorum et armorum statim post bella civilia omisit, et ad pilam primo folliculumque transiit: mox animi laxandi causa, modo piscabatur hamo, modo talis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabiles undique conquirebat. Alea multum delectabatur; idque ei vitio datum est. Tandem afflicta valetudine in Campaniam concessit, ubi remisso ad otium animo, nullo hilaritatis genere abstinuit. Supremo vitae die, petito speculo, capillum sibi comi jussit; et amicos circumstantes percontatus est num vitae mimum satis commode egisset; adjecit et solitam clausulam: "Edite strepitum, vosque omnes cum gaudio applaudite." Obiit Nolae sextum et septuagesimum annum agens.