Latin · ~9 min
OCTAVIUS.13 to OCTAVIUS.16
Lhomond, De viris illustribus OCTAVIUS.13-16
Not analysed yet
Cum post Actiacam victoriam Augustus Romam ingrederetur, occurrit ei inter gratulantes opifex quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: "Ave, Caesar victor, imperator." Augustus avem officiosam miratus, eam viginti milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, affirmavit Augusto illum habere et alium corvum, quem afferri postulavit. Allatus corvus verba quae didicerat expressit: "Ave, Antoni victor, imperator." Nihil ea re exasperatus Augustus jussit tantummodo corvorum doctorem dividere acceptam mercedem cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco, emi eum jussit. Exemplo incitatus sutor quidam, corvum instituit ad parem salutationem; sed, cum parum proficeret, saepe ad avem non respondentem dicebat: "Opera et impensa periit." Tandem corvus coepit proferre dictatam salutationem: qua audita dum transiret, Augustus respondit: "Satis domi talium salutatorum habeo." Tum corvus illa etiam verba adjecit, quibus dominum querentem audire solebat: "Opera et impensa periit"; ad quod Augustus risit, atque avem emi jussit quanti nullam adhuc emerat. Solebat quidam Graeculus descendenti e palatio Augusto honorificum aliquod epigramma porrigere. Id cum frustra saepe fecisset, et tamen rursum eumdem facturum Augustus videret, sua manu in charta breve exaravit graecum epigramma, et Graeculo venienti ad se obviam misit. Ille legendo laudare coepit, mirarique tam voce quam vultu, gestuque. Dein cum accessit ad sellam qua Augustus vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu, paucos denarios protulit, quos principi daret; dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, Graeculum Augustus vocavit, eique satis grandem pecuniae summam numerari jussit. Augustus fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cena satis parca et paene quotidiana, hoc tantum insusurravit: "Non putabam me tibi esse tam familiarem." Cum aliquando apud Pollionem quemdam cenaret, fregit unus ex servis vas crystallinum: rapi illum protinus Pollio jussit, et ne vulgari morte periret, abjici muraenis, quas ingens piscina continebat. Evasit e manibus puer, et ad pedes Caesaris confugit, non recusans mori, sed rogans ne piscium esca fieret. Motus novitate crudetitatis Augustus, servi infelicis patrocinium suscepit: cum autem veniam a viro crudeli non impetraret, crystallina vasa ad se afferri jussit; omnia manu sua fregit; servum manumisit, piscinamque compleri praecepit.