Latin · ~7 min
OCTAVIUS.5 to OCTAVIUS.8
Lhomond, De viris illustribus OCTAVIUS.5-8
Not analysed yet
Octavius, inita cum Antonio societate, Marcum Brutum Caesaris interfectorem bello persecutus est. Quod bellum, quanquam aeger atque invalidus, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus vix fuga evasit; altero victor se gessit acerbius. In nobilissimum quemque captivum saeviit, adjecta etiam supplicio verborum contumelia. Uni suppliciter precanti sepulturam respondit jam illam in volucrum atque ferarum potestate futuram. Ambo erant captivi pater et filius; cum autem Octavius nollet, nisi uni, vitam concedere, eos sortiri jussit utri parceretur. Pater, qui se pro filio ad mortem subeundam obtulerat, occisus est; nec servatus filius, qui prae dolore voluntaria occubuit nece neque ab hoc tristi spectaculo oculos avertit Octavius, sed utrumque spectavit morientem. Octavius ab Antonio iterum abalienatus est, quod is repudiata Octavia sorore, Cleopatram Aegypti reginam duxisset uxorem: quae mulier cum Antonio luxu et deliciis certabat. Gloriata est aliquando se centies sestertium una cena absumpturam. Antonio id fieri posse neganti magnificam apposuit cenam, sed non tanti sumptus quanti promiserat. Irrisa igitur ab Antonio jussit sibi afferri vas aceto plenum: exspectabat Antonius quidnam esset actura. Illa gemmas pretiosissimas auribus appensas habebat; protinus unam detraxit, et aceto dilutam absorbuit. Alteram quoque simili modo parabat absumere, nisi prohibita fuisset. ACTIACA PUGNA Octavius cum Antonio apud Actium, qui locus in Epiro est, navali proelio dimicavit; victum et fugientem Antonium persecutus, Aegyptum petiit, obsessaque Alexandria, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est. Antonius, desperatis rebus, cum in solio regali sedisset regio diademate cinctus, necem sibi conscivit. Cleopatra vero, quam Octavius magnopere cupiebat vivam comprehendi triumphoque servari, aspidem sibi in cophino inter ficus afferendam curavit, eamque ipsa bracbio applicuit: quod ubi cognovit Octavius, medicos vulneri remedia adhibere jussit. Admovit etiam psyllos, qui venenum exsugerent, sed frustra. Cleopatrae mortuae communem cum Antonio sepulturam tribuit.