Latin · ~10 min
OCTAVIUS.9 to OCTAVIUS.12
Lhomond, De viris illustribus OCTAVIUS.9-12
Not analysed yet
Tandem Octavius, hostibus victis, solusque imperio potitus, clementem se exhibuit. Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis et humanitatis. Multis ignovit a quibus saepe graviter laesus fuerat, quo in numero fuit Metellus unus ex Antonii praefectis. Cum is inter captivos senex squalidus sordidatusque processisset, agnovit eum filius ejus, qui Octavu partes secutus fuerat, statimque exiliens, patrem complexus, sic Octavium allocutus est: "Pater meus hostis tibi fuit; ego miles: non magis ille poenam, quam ego praemium meriti sumus. Aut igitur me propter illum occidi jube, aut illum propter me vivere. Delibera, quaeso, utrum sit moribus tuis convenientius." Octavius postquam paulum addubitavisset, misericordia motus hominem sibi infensissimum propter filii merita servavit. Octavius in Italiam rediit, Romamque triumphans ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis, Jani gemini portas sua manu clausit quae tantummodo bis antea clausae fuerant, primo sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc omnes praeteritorum malorum obilivio cepit, populusque Romanus praesentis otii laetitia perfruitus est. Octavio maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustus cognominatus est et in ejus honorem mensis sextilis eodem nomine est appellatus, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Equites Romani natalem ejus biduo semper celebrarunt: senatus populusque Romanus universus cognomen Patris patriae maximo consensu ei tribuerunt. Augustus prae gaudio lacrimans respondit his verbis: "Compos factus sum votorum meorum; neque aliud mihi optandum est, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem videre possim." Dictaturam, quam populus magna vi offerebat, Augustus genu nixus dejectaque ab humeris toga, deprecatus est. Domini appellationem semper exhorruit, eamque sibi tribui edicto vetuit, immo de restituenda republica non semel cogitavit; sed reputans et se privatum non sine periculo fore, et rempublicam plurium arbitrio commissum iri, summam retinuit potestatem, id vero studuit, ne quem novi status paeniteret. Bene de eis etiam, quos adversarios expertus fuerat, et sentiebat et loquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit, eoque statim reddito: "Hic vir, inquit, fili mi, doctus fuit et patriae amans." Pedibus saepe per urbem incedebat, summaque comitate adeuntes excipiebat: unde cum quidam libellum supplicem porrigens, prae metu et reverentia nunc manum proferret, nunc retraheret: "Putasne, inquit jocans Augustus, assem te elephanto dare?" Eum aliquando convenit veteranus miles, qui vocatus in jus periclitabatur, rogavitque ut sibi adesset. Statim Augustus unum e comitatu suo elegit advocatum, qui litigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit: "At non ego, te periclitante bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed ipse pro te pugnavi"; simulque detexit cicatrices. Erubuit Augustus, atque ipse venit in advocationem.