Latin · ~9 min
PUBLIUS.1 to PUBLIUS.4
Lhomond, De viris illustribus PUBLIUS.1-3-4
Not analysed yet
Publius Scipio Aemilianus Pauli Macedonici filius, adoptione Scipionis Africani nepos, a tenera aetate Graecis literis a Polybio praestantis ingenii viro eruditus est. Ex ejus doctrina tantos fructus tulit, ut non modo aequales suos, sed etiam majores natu omni virtutum genere superaret. Temperantiae et continentiae laudem ante omnia comparare studuit, quod quidem tunc difficile erat. Mirum enim est quo impetu ad libidines et epulas juvenes Romani et tempore ferrentur. At Scipio contrarium vitae institutum secutus, publicam modestiae et continentiae famam est adeptus. Polybium semper domi militiaeque secum habuit: semper inter arma ac studio versatus; aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit. Scipio Aemilianus primum in Hispania, Lucullo duce, militavit; eoque in bello egregia fuit ejus opera. Nam rex quidam barbarus mirae proceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum prostravit, pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis corporis virum ipse exiguae staturae dejecisset. Scipio multo majus etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani: nam ipse primus murum conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta, Lucullus dux juvenem pro concione laudatum murali corona donavit. TERTIUM BELLUM PUNICUM Tertio bello Punico, cum clarum esset Scipionis nomen, juvenis adhuc factus est consul, eique Africa provincia extra sortem data est, ut quam urbem avus ejus concusserat, eam nepos evertere. Tunc enim Romani suadente Catone, deliberatum habebant Carthaginem diruere. Carthaginiensibus igitur imperatum est ut, si salvi esse vellent, ex urbe migrarent, sedemque alio in loco, a mari remoto, constituerent. Quod ubi Carthagine auditum est, ortus statim est ululatus ingens, clamorque bellum esse gerendum, satiusque esse extrema omnia pati, quam patriam relinquere. Cum vero neque naves neque arma haberent, in usum novae classis tecta domosque resciderunt; aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est; viri, feminae, pueri, senes simul operi instabant: non die, non noctu labor intermissus. Ancillas primo totonderunt, ut ex earum crinibus funes facerent; mox etiam matronae ipsae capillos suos ad eumdem usum contulerunt.