Latin · ~10 min
PUBLIUS.5 to PUBLIUS.8
Lhomond, De viris illustribus PUBLIUS.5-8
Not analysed yet
Scipio exercitum ad Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit: quae urbs, quanquam summa vi defenderetur, tandem expugnata est. Rebus desperatis, quadraginta millia hominum se victori tradiderunt. Dux ipse Asdrubal inscia uxore, ad genua Scipionis cum ramis oleae supplex procubuit. Cum vero ejus uxor se a viro relictam vidisset, diris omnibus eum devovit; tum duobus liberis dextra laevaque comprehensis, a culmine domus se in medium flagrantis urbis incendium immisit. Deleta Carthagine, Scipio victor Romam reversus est. Splendidum egit triumphum, Africanusque est appellatus. Ita cognomen Africani Carthago capta Scipioni majori, eadem eversa Scipioni minori peperit. Postea Scipio iterum consul creatus, contra Numatinos in Hispaniam profectus est. Ibi multiplex clades priorum ducum inscitia a Romanis accepta fuerat. Scipio, ubi primum advenit, corruptum licentia exercitum ad pristinam disciplinam revocavit. Omnia deliciarum instrumenta castris ejecit. Qui miles extra ordinem fuisset deprehensus, eum virgis caedebat: jumenta omnia vendi jussit, ne oneribus portandis usui essent: militem quemque triginta dierum frumentum ac septenos vallos ferre coegit. Cuidam propter onus aegre incedenti dixit: "Cum te gladio vallare sciveris, tunc vallum ferre desinito." Ita redacto in disciplinam exercitu, urbem Numantiam obsedit. Numantini fame adacti, se ipsi trucidaverunt. Captam urbem Scipio delevit, et de ea triumphavit. Scipio censor fuit cum Mummio viro nobili, sed segniore. Tribu movit quemdam, qui ordines ducens proelio non interfuerat. Cumque ille quaereret cur notaretur, qui custodiae causa in castris remansisset, Scipio respondit: "Non amo nimium diligentes." Equum ademit adolescenti, qui in obsidione Carthaginis, vocatis ad cenam amicis, diripiendam sub figura urbis Carthaginis placentam in mensa posuerat: quaerentique causam: "Quia, inquit Scipio, me prior Carthaginem diripuisti." Contra Mummius Scipionis collega neque ipse notabat quemquam, et notatos a collega, quos poterat, ignominiae eximebat. Unde Scipio, cum ei cupienti censuram ex majestate reipublicae gerere impedimento esset Mummii segnities, in senatu ait: "Utinam mihi collegam dedissetis, aut non dedissetis!" In Scipione Aemiliano etiam multa privatae vitae dicta factaque celebrantur. Caio Laelio familiariter usus est. Ferunt cum eo Scipionem saepe rusticatum fuisse, eosque incredibiliter repuerascere solitos esse, cum rus ex urbe, tanquam e vinculis evolavissent. Vix audeo dicere de tantis viris; sed ita narratur conchas eos ad litus maris legere consuevisse, et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. Mortuo Paulo Aemilio, Scipio cum fratre haeres relictus animum vere fraternum in eum ostendit; nam universam ei haereditatem tradidit quod illum videret re familiari minus quam se instructum. Pariter, defuncta matre, omnia bona materna sororibus concessit, quanquam nulla pars haereditatis ad eas lege pertineret.