Latin · ~8 min
PUBLIUS.13 to PUBLIUS.15
Lhomond, De viris illustribus PUBLIUS.13-15
Not analysed yet
Carthaginienses metu perculsi, ad petendam pacem oratores mittunt triginta seniorum principes: qui ubi in castra Romana venerunt, more adulantium procubuere. Conveniens oratio tam humili adulationi fuit. Veniam civitati petebant non culpam purgantes, sed initium culpae in Annibalem transferentes. Victis leges imposuit Scipio. Legati, cum nullas conditiones recusarent, Romam profecti sunt, ut quae a Scipione pacta essent, ea patrum ac populiauctoritate confirmarentur. Ita pace terra marique parta, Scipio, exercitu in naves imposito, Romam reversus est. Ad quem advenientem concursus ingens factus est. Effusa non ex urbibus modo, sed etiam ex agris turba vias obsidebat. Scipio inter gratulantium plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus, primusque nomine victae se gentis est nobilitatus, Africanusque appellatus. Annibal a Scipione victus, suisque invisus, ad Antiochum Syriae regem confugit, eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui cum Annibale collocutus, ab eo quaesivit quem fuisse maximum imperatorem crederet? Respondit Annibal Alexandrum Macedonum regem maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Interroganti deinde quem secundum poneret; Pyrrhum, inquit, quod primus castra metari docuit, nemoque illo elegantius loca cepit, et praesidia disposuit. Sciscitanti demum quem tertium duceret, semetipsum dixit. Tum ridens Scipio: Quidnam, inquit, igitur tu diceres, si me vicisses? "Me vero, respondit Annibal, et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes posuissem." Ita improviso assentationis genere, Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat. Decreto adversas Antiochum bello, cum Syria provincia obvenisset Lucio Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus belli hujus gerendi curam mandari volebat collegae ejus Caio Laelio. Surrexit tunc Scipio Africanus frater major Lucii Scipionis, et illam familiae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium, seque ei legatum fore promisit; quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu major minori legatus in Asia profectus est, et tandiu eum consilio operaque adjuvit, donec ei triumphum et cognomen Asiatici peperisset.