Latin · ~8 min
PUBLIUS.16 to PUBLIUS.18
Lhomond, De viris illustribus PUBLIUS.16-18
Not analysed yet
Eodem bello filius Scipionis Africani captus fuit, et ad Antiochum deductus. Benigne et comiter adolescentem rex habuit, quamvis ab ejus patre tunc finibus imperii pelleretur. Cum deinde pacem Antiochus a Romanis peteret, legatus ejus Publium Scipionem adiit; eique filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio respondit: "Abi, nuncia regi me pro tanto munere gratias agere; sed nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam bello absistere, nullamque pacis conditionem recusare." Pax non convenit; Antiochus tamen Scipioni filium remisit, tantique viri majestatem venerari, quam dolorem ulcisci maluit. Victo Antiocho, cum praedae Asiaticae ratio a duobus, Scipionibus reposceretur, Africanus prolatum a fratre discerpsit librum, quo acceptae et expensae summae continebantur, indignatus scilicet ea de re dubitari quae sub ipso legato administrata fuisset, et ad eum modum verba fecit: "Non est quod quaeratis, patres conscripti, an parvam pecuniam in aerarium retulerim, qui antea illud Punice auro repleverim, neque mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam totam potestati vestrae subjecerim, nihil ex ea praeter cognomen retuli. Non igitur me punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum magis invidia quam pecunia,est onustus." Tum constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit. Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt quasi praeda ex Antiocho capta, aerarium fraudasset: ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna hominum frequentia in forum est deductus. Jussus causam dicere, sine ulla criminis mentione, magnificam orationem de rebus a se gestis habuit. "Hac die, inquit, Carthaginem vici: eamus in Capitolium, et Diis supplicemus." E foro statim in Capitolium ascendit. Simul se universa concio ab accusatoribus avertit, et secuta Scipionem est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis mansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbemest ingressus. Inde, ne amplius tribunitiis injuriis vexaretur, in Literninam villam concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.