Latin · ~8 min
PUBLIUS.4 to PUBLIUS.6
Lhomond, De viris illustribus PUBLIUS.4-2-6
Not analysed yet
Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem novam, qua die venit, expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, quibus potitus est. Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Postquam comperit eam illustri loco inter Celtiberos natam, principique ejus gentis adolescenti desponsam fuisse, arcessitis parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis qui ad eam redimendam satis magnum auri pondusattulerant Scipionem orabant ut id ab se donum reciperet. Scipio aurum poni ante pedes jussit vocatoque ad se virginis sponso: "Super dotem, inquit quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere jussit. llle domum reversus, ad referendam Scipioni gratiam, Celtiberos Romanis conciliavit. Deinde Scipio Asdrubalem victum ex Hispania expulit. Castris hostium potitus, omnem praedam militibus concessit: captivos Hispanos sine pretio domum dimisit. Afros vero vendi jussit. Erat inter eos puer adultus regii generis forma insigni, quem percunctatus est Scipio quis et cujas esset, et cur id aetatis in castris fuisset? Respondit puer: "Numida sum; Massivam populares vocant: orbus a patre relictus apud avum maternum Numidiae regem educatus sum: cum avunculo Masinissa, qui nuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam trajeci; prohibitus propter aetatem a Masinissa ante proelium inii. Eo die quo pugnatum est cum Romanis, inscio avunculo, clam armisequoque sumpto in aciem exivi: prolapso equo, captus sum a Romanis." Scipio eum interrogavit velletne ad avunculum reverti? Id vero cupere se dixit puer, effusis gaudio lacrymis. Tam Scipio eum annulo aureo et equo ornato donavit, datisque, qui tuto deducerent, equitibus dimisit. Cum Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio, silentio per praeconem facto, dixit: Nomen imperatoris, quo me mei milites appellarunt, mihi maximum est: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile est. Si id amplissimum judicatis quod regale est, vobis licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos ut a regis appellatione abstineatis. Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua Scipio id aspernabatur quod ceteri mortales admirantur et concupiscunt.