Latin · ~9 min
PUBLIUS.7 to PUBLIUS.9
Lhomond, De viris illustribus PUBLIUS.7-9
Not analysed yet
Scipio, recepta Hispania, cum jam bellum in ipsam Africam transferre meditaretur, conciliandos prius regum et gentium animos existimavit. Syphacem Maurorum regem primum tentare statuit. Eum regem totius Africa opulentissimum magno usui sibi fore sperabat. Itaque legatum cum donis ad eum misit. Syphax amicitiamRomanorum se accipere annuit, sed fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano voluit. Scipio igitur in Africam trajecit. Forte incidit ut eo ipso tempore Asdrubal ad eumdem portum appelleret, Syphacis amicitiam pariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum simul apud regem est, et eodem lecto Scipio atque Asdrubal accubuerunt. Tanta autem inerat comitas Scipioni, ut non Syphacem modo sed etiam hostem infensissimum Asdrubalem sibi conciliaverit. Scipio, foedere icto cum Syphace, in Hispaniam ad exercitum rediit. Masinissa quoque amicitiam cum Scipione jungere jamdudum cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum principesmisit, ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione voluit, remisso tertio, qui Masinissam in locum constitutum adduceret. Scipio et Masinissa cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat jam ante Masinissam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed major praesentis veneratio cepit: erat enim in vultu multa majestas; accedebat promissa caesaries, habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et florens juventa. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de filio fratris remisso agit: affirmat se ex eo tempore eam quaesivisse occasionem, quam tandem oblatam non omiserat; cupere se illi et populo Romano operam navare. Laetus eum Scipio audivit, atque in societatem recepit. Scipio deinde Romam rediit, et ante annos consul factus est. Ei Sicilia provincia decreta est, permissumque est ut in Africam inde trajiceret. Qui cum vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum complere, nec posset illos statim armis et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Trecentos juvenes ex omni Sicilia nobilissimos et ditissimos legit, velut eos ad oppugnandam Carthaginem secum ducturus, eosque jussit quam celerrime arma et equos expedire. Edicto imperatoris paruerunt juvenes, sed longinquum et grave bellum reformidabant. Tunc Scipio remisit illis istam expeditionem, si arma et equos militibus Romanis vellent tradere. Laeti conditionem acceperunt juvenes Siculi. Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.