Latin · ~5 min
TULLUS.5 to TULLUS.6
Lhomond, De viris illustribus TULLUS.5-6
Not analysed yet
Non diu pax Albana mansit: nam Suffetius, dux Albanorum, cum invidiosum se apud cives videret quod bellum uno paucorum certamine finisset, ut rem corrigeret, Veientes adversus Romanos concitavit. Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus, aciem in collem subduxit, ut fortunam belli experiretur ac sequeretur. Qua re Tullus intellecta, dixit clara voce suo illud jussu Suffetium facere, ut hostes a tergo circumvenirentur. Quo audito, hostes territi victique sunt. Postera die Suffetius cum ad gratulandum Tulo venisset, jussu illius quadrigis religatus est, et in diversa distractus. Deinde Tullus Albam propter ducis perfidiam diruit, et Albanos Romam transire jussit. Roma interim crevit Albae ruinis: duplicatus est civium numerus: mons Caelius urbi additus, et quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae cepit, ibique deinde habitavit. Auctarum virium fiducia elatus bellum Sabinis indixit; pestilentia insecuta est: nulla tamen ab armis quies dabatur. Credebat enim rex bellicosus salubriora militiae quam domi esse juvenum corpora; sed ipse quoque diuturno morbo est implicitus: tunc fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, nullique rei deinceps nisi sacris operam dedit. Memorant Tullum fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.