Latin
Lines 1.334-1.276
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.334-276
Not analysed yet
75. Joseph présente son père à Pharaon.
Iosephus adduxit quoque patrem suum ad Pharaonem, qui, salutatus a Iacobo, percontatus est ab eo qua esset aetate.
Iacobus respondit regi: vixi centum et triginta annos, nec adeptus sum senectutem beatam avorum meorum. Tum, bene precatus regi, discessit ab eo.
Iosephus autem patrem et fratres suos collocavit in optima parte Aegypti, eisque omnium rerum abundantiam suppeditavit.
76. Jacob demande à être enterré dans le tombeau de ses pères.
Iacobus vixit septem et decem annos postquam commigrasset in Aegyptum.
Ubi sensit mortem sibi imminere, arcessito Iosepho dixit: si me amas, iura te id facturum esse quod a te petam, scilicet ut ne me sepelias in Aegypto, sed corpus meum transferas ex hac regione, et condas in sepulcro maiorum meorum.
Iosephus autem: faciam, inquit, quod iubes, pater.
Iura ergo mihi, ait Iacobus, te certo id facturum esse.
Iosephus iuravit in verba patris.
77. Joseph présente ses deux fils à Jacob pour qu'il les bénisse.
Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos Manassem et Ephraïmum; posuit Manassem, qui natu maior erat, ad dextram senis, Ephraïmum vero minorem ad sinistram eius.
At Iacobus decussans manus dextram imposuit Ephraïmo, sinistram autem Manassi, et utrique simul bene precatus est.
Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare.
At pater restitit, dixitque Iosepho: scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et illum minorem; id prudens feci.
Ita Iacobus Ephraïmum Manassi anteposuit.
78. Joseph rend les derniers devoirs à son père.
Ut vidit Iosephus exstinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diu.
Deinde praecepit medici ut condirent corpus; et ipse cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan.
Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt corpus in spelunca ubi iacebant Abrahamus et Isaacus; reversique sunt in Aegyptum.