Latin · ~5 min
Lines 1.354-1.284
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.354-284
Not analysed yet
79. Joseph console ses frères.
Post mortem patris, timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris ut eam oblivisceretur, sibique condonaret.
Quibus Iosephus respondit: non est quod timeatis. Vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos alam et familias vestras. Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est.
80. Mort de Joseph.
Iosephus vixit annos centum et decem; quumque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse.
Ego, inquit, iam morior; Deus vos non deseret, sed erit vobis praesidio, et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem quam patribus nostris promisit. Oro vos atque obtestor ut illuc ossa mea deportetis.
Deinde placide obiit. Corpus eius conditum est, et in feretro positum.
81. Après la mort de Joseph, les Israélites sont persécutés.
Interea posteri Iacobi, seu Hebraei, numero aucti sunt mirum in modum, et eorum multitudo crescens in dies metum incutiebat Aegyptiis.
Rex novus solio potitus est, qui Iosephum non viderat, nec merita eius recordabatur.
Is igitur, ut Hebraeos opprimeret, primum duris illos laboribus conficiebat; deinde edixit etiam ut parvuli eorum recens nati in flumen proiicerentur.