Latin · ~7 min
Lines 1.38-1.68
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.38-68
Not analysed yet
Infesta tibi erit terra, quae bibit sanguinem Abelis; quum colueris eam longo et duro labore, nullos feret fructus. Eris vagus in orbe terrarum.
Caïnus, desperans veniam, fugit.
11. Construction de l'arche.
Postquam numerus hominum crevit, omnia vitia invaluere. Quare offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio.
Attamen pepercit Noëmo et liberis ejus, qui colebant virtutem.
Noëmus, admonitus a Deo, exstruxit ingentem arcam in modum navis; linivit eam bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et animantium.
12. Déluge, an du monde 1656.
Postquam Noëmus ipse ingressus est in arcam cum conjuge, tribus filiis et totidem nuribus, aqua maris et omnium fontium eruperunt.
Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et totidem noctes.
Aqua operuit universam terram, ita ut superaret quindecim cubitis altissimos montes.
Omnia absumpta sunt diluvio; arca autem sublevata aquis fluitabat in alto.
13. Fin du déluge.
Deus immisit ventum vehementem, et sensim aquae imminutae sunt.
Tandem mense undecimo postquam diluvium coeperat, Noemus aperuit fenestram arcae, et emisit corvum, qui non est reversus.
Deinde emisit columbam. Quum ea non invenisset locum ubi poneret pedem, reversa est ad Noëmum, qui extendit manum, et intulit eam in arcam.
Columba rursum emissa attulit in ore suo ramum olivae virentis, quo finis diluvii significabatur.
14. Noé sort de l'arche.
Noëmus egressus est ex arca, postquam ibi inclusus fuerat per annum totum ipse et familia ejus: eduxit secum aves ceteraque animantia.
Tum erexit altare, et obtulit sacrificium Domino. Deus dixit illi: non delebo deinceps genus hominum: ponam arcum meum in nubibus, et erit signum foederis quod facio vobiscum.
Quum obduxero nubes caelo, arcus meus apparebit, et recordabor foederis mei, nec unquam diluvium erit ad perdendum orbem terrarum.
15. Corruption du genre humain.