Latin · ~7 min
Lines 1.54-1.68
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.54-68
Not analysed yet
Omnes gentes propagatae sunt a filiis Noëmi. Semus incoluit Asiam; Chamus, Africam; Japhetus, Europam.
Poena diluvii non deterruit homines a vitiis, sed brevi facti sunt pejores quam prius.
Obliti sunt Dei creatoris; adorabant solem et lunam; non verebantur parentes; dicebant mendacium; faciebant fraudem, furtum, homicidium; uno verbo, se contaminabant omnibus flagitiis.
16. Vocation d'Abraham, an du monde 2083.
Quidam tamen sancti viri coluerunt veram religionem et virtutem: inter quos fuit Abrahamus e genere Semi.
Deus fecit foedus cum illo his verbis: exi e domo paterna, desere patriam, et pete regionem quam daturus sum posteris tuis: augebo te prole numerosa; eris pater multarum gentium, ac per te omnes orbis nationes erunt bonis cumulatae. Adspice caelum; dinumera stellas, si potes; tua progenies eas aequabit numero.
17. Naissance d'Isaac.
Abrahamus iam senuerat, et Sara eius uxor erat sterilis.
Quibus tamen Deus promisit filium ex eis nasciturum.
Habebis, inquit, filium ex Sara coniuge tua.
Quod audiens Sara risit, nec statim adhibuit fidem promissis Dei, et idcirco reprehensa est a Deo.
Abrahamus autem credidit deo pollicenti.
Et vero, uno post anno, filius natus est Abrahamo, qui vocavit eum Isaacum.
18. Abraham se prépare à immoler son fils.
Postquam Isaacus adolevit, deus tentans fidem Abrahami, dixit illi: Abrahame, tolle filium tuum unicum quem amas, et immola eum mihi in monte quem ostendam tibi.
Abrahamus non dubitavit parere Deo iubenti: imposuit ligna Isaaco; ipse vero portabat ignem et gladium.
Quum iter facerent simul, Isaacus dixit patri: mi pater, ecce ligna; sed ubinam est hostia immolanda? Cui Abrahamus: Deus, inquit, sibi providebit hostiam, fili mi.
19. Dieu arrête la main d'Abraham.
Ubi pervenerunt ambo in locum designatum, Abrahamus exstruxit aram, disposuit ligna, alligavit Isaacum super struem lignorum, deinde arripuit gladium.