Latin · ~7 min
Lines 1.82-1.98
Lhomond, Epitome historiae sacrae 1.82-98
Not analysed yet
Labanus, frater Rebeccae, quum audivisset sororem narrantem, adiit hominem, qui stabat ad fontem cum camelis, et compellans eum: ingredere, inquit, domine mi. Cur stas foris? Paravi hospitium tibi et locum camelis.
Dein deduxit eum domum, eique cibum apposuit.
24. On accorde Rebecca.
Continuo Eliezer exposuit parentibus Rebeccae causam itineris suscepti, rogavitque ut annuerent postulationi suae.
Qui responderunt: ita voluntas Dei fert; nec possumus Deo obsistere. En Rebecca: proficiscatur tecum, nuptura Isaaco.
Tum Eliezer deprompsit vas aurea et argentea, vestesque pretiosas, quas dedit Rebeccae; obtulit etiam munera matri eius et fratri, et inierunt convivium.
25. Départ de Rebecca.
Postridie Eliezer surgens mane, dixit parentibus Rebeccae: Herus meus me exspectat; dimittite me, ut redeam ad illum.
Qui responderunt: vocemus puellam, et percontemur eius sententiam.
Quum Rebecca venisset, sciscitati sunt an vellet discedere cum homine. Volo, inquit illa.
Dimiserunt ergo Rebeccam et nutricem illius, precantes ei omnia prospera.
26. Mariage d'Isaac.
Isaacus forte tunc deambulabat rure; vidit camelos venientes. Simul Rebecca, conspicata virum deambulantem, desiluit e camelo, et interrogavit Eliezerem: quis est ille vir?
Eliezer respondit: ipse est herus meus. Illa statim operuit se pallio.
Eliezer narravit Isaaco omnia quae fecerat.
Isaacus introduxit Rebeccam in tabernaculum matris suae, et lenitus est dolor quem capiebat ex morte matris.
27. Esaü vend son droit d'aînesse à Jacob.
Rebecca edidit uno partu duos filios, Esaüm et Iacobum. Qui prior editus est pilosus erat, alter vero lenis. Ille fuit venator strenuus, hic autem placidus et simplex moribus.
Quadam die, quum Iacobus sibi paravisset pulmentum ex lentibus, venit Esaüs fessis de via, et dixit fratri: da mihi hoc pulmentum; nam redeo rure exanimatus lassitudine.
Cui Iacobus: dabo, si concedas mihi ius primogeniti.
Faciam libenter, inquit Esaüs. Iura ergo, ait Iacobus.