Latin
1.9 to 1.16
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 1.9-16
Not analysed yet
Dicite, queso, si quisquam sanctorum pontificum quemquam plebeium, nisi aut sponte confessum aut in synodo convictum, nec in eadem provincia, sed in longinquis terrarum partibus semotum, tam precipiti iudicio dampnare presumpsit? si quis tam audacter abusus est potestate ligandi et solvendi? Equidem Ambrosius Theodosium ligavit, sed presentem, sed sponte confessum. Maximus Salonitanus episcopus ,per plures annos extra provinciam sui episcopatus apud Romam apud beatum Gregorium de symoniaca heresi, de diversis adulteriis accusatus, VII tandem anno, deficientibus accusatoribus, sacramento sola manu prestito, purgatus est, sicut in Registro eiusdem beati Gregorii legitur. Et beatus Augustinus in libro de pȩnitentia: Satis, inquit, ostendit apostolus non temere et quomodolibet, sed per iuditium auferendos esse malos ab aecclesiae communione, ut, si per iuditium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando, ab aecclesia ipse discedens, eos, quos fugere videtur, vinciat ad gehennam. Multi, inquit, corriguntur, ut Petrus; multi tolerantur, ut Iudas; multi nesciuntur, donec veniat Dominus, qui inluminet abscondita tenebrarum. Et quidam, inquit, metuentes precepta severitatis, quibus ammonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere aecclesiae contemptorem ,a compage corporis menbrum quod scandalizat evellere, ita perturbant aecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania, atque hoc errore cecati, ipsi potius a Christi unitate separentur. Qualis nobis causa est adversus scismata Donati, et non cum illis, qui noverunt Cecilianum non veris, sed calumniosis criminibus appetitum, et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cum illis, quibus dicimus: Etiamsi mali fuissent, propter quos in aecclesia non estis, vos tamen eos ferendo, quos emendare aut segregare minime poteratis, in aecclesia permanere debuistis. Et paulo post: Nos, inquit, ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis vitam sententiamque moderari, ut canes in aecclesia propter pacem aecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi aecclesiae pax tuta est, non demus.